Druckschrift 
2 (1880)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

30

micas, quibus studia et mores scholasticorum regendi sunt, ordinatur: ac leges seu statuta Academiae ad studia et disciplinam scholasticorum pertinentia publice praelegi jubeat, a Notario Academiae vel alio, qui clara voce, distinete ac tarde eas pronunciet.

XIII.

Finita Legum recitatione orationem pertexat Rector, et ad obedientiam Legibns praestandam Studiosos breviter adhortetur.

XIV.

Postea in templum Collegii ad communes preces pro salute Academiae et novi

Rectoris gubernatione felici, se tota Professorum et Studiosorum Universitas conferat. XV.

Inde cum Rectore novo in Collegium Professores redeant ad locum convivii quo novus Rector, si est Princeps, Comes vel Baro suis propriis sumtibus Professores Univer- sos excipiet ac tractabit. Inde Rectorem domum euntem ordine comitentur ac deducant.

XVI. Electi autem et renunciati Rectoris Magistratum decernimus esse annuum. XVII.

Cujus praecipuum officium est studia Doctrinarum et disciplinarum, mores studen- tium, omnesque reliquas communitatis Academiae partes, juxta leges et Statuta Academiæ diligenter ed sedulo regere et gubernare, et legum Academiæ præcipuum custodem et exsecutorem esse.

XVIII.

Nec leges tantum Studiosis praescriptas primo Magistratus sui die publicari, ve- rum etiam singularem Facultatum Statuta ad Professores, Doctores et Magistros extraor- dinarios proprie pertinentia in pleno consessu omnium Professorum et Magistrorum priva. tim docentium, primo statim Magistratus sui mense palam recitari jubeat, ac ut præscrip- tam rationem docendi artes, quas profitentur, singuli observent, et fidem, diligentiam et assiduitatem debitam praestent, et morum gravitate doctrinam ornent, una cum Promotore Generali annitetur.

XIX.

Etenim Rectori ut supremo Academiae nostrae Magistratui, omnes caeterorum

Collegiorum seu Facultatum Decanos, Professores et auditores subjectos esse, juxta legum raescripta jubemus. P Pta XX.

Decanis singularum Facultatum potestatem ordinandi juxta legum praescripta lec- tiones et exercitia sui collegii propria, et fiscum ac Librum Facultatis et Sigillum propri- um tenendi et collegas negligentiores de suo officio admonendi et corrigendi, permittimus.

XXI. 8

Quodsi Decanus aut Collegium aliquod a Rectore vel Promotore admonitum, con- tumaciter officium suum negligat, et intra Mensem non emendet, quae disiderantur, rec- tor ex officio Professorem diligentem admoneat, et mulctam negligentiae legibus constitu- tam ab eo exigat: inobedientem et reluctantem ad Cancellarium Academiae, et is porro

ad nos deferat.