non est insignitus, fisco academiae thaleros Imperiales, quos Joachimicos vocant, tres, Fisco Facultatis duos, Decano et Collegis, qui disputationum et examinum labores sustinuerunt, tres persolvat. Qui vero Magistri artium antea sunt promoti, Decano et Collegis solum- modo gratitudinis significationem ostendent.
VI. 3
Licentiandus in Theologia fisco Academiae thaleros impuriales sex, fisco Facultatis quatuor, decano et collegis itidem sex offerat ac numeret.
VII.
Doctorandus in Theologia, si eodem tempore lauream et licentiam accipit, fisco Academiae thaleros Imperiales octo, Fisco Facultatis sex, decano et Collegis duodecim praesentet. Quod si Doctorandus antea Baccalaurei vel Licentiati titulo decoratus est, summas antea fisco et collegio solutos deducet et dimidiam tantum partem constitutae summae persolvet.
VIII. Pedellis Baccalaureus dimidium thalerum Imperialem, Licentiandus unum thale- rum Imperialem cum semisse, doctorandus tres thaleros Imperiales exhibeat. TITULUS VI. De Ritibus in Promotione Doctorum Theologiæ observandis. I
Postquam Rector, Professores ac Candidatus juxta Decanum facultatis in Templum
Collegii venerunt, hymnus Veni sancte spiritus in organo ac viva voce decantetur. II.
Tum puer aliquis recitet precationem carmine conscriptam, qua Filio Dei danti hominibus pastores et Doctores, gratias agat, eumque oret, ut studia doctrinae inter nos servet et Candidatum custodiat.
III.
Postea Decanus Facultatis Promotor habeat orationem quae dodrantem horae non excedat.
IV.
Finita oratione Candidatus flexis coram Cancellario Academiae genibus praestet juramentum. Promotor eum genibus instantem commendet Cancellario.
V.
Cancellarius assurgens vel adstans sedi, paucis verbis Licentiam conferat, vel ad- scendens in Cathedram orationem habeat ipso quoque Candidato interea in inferiori Cathe- drae loco rursum conssistente. 3
VI. Collata Licentia Candidatus oratiunculam pronunciet. VII.
Qua finita Promotor eum renunciet Doctorem, et vocato in Cathedram tradat in-


