Druckschrift 
1 (1879)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

. 91

TITULUS IV. De Examinibus Theologiecis. I.

Tria sunt examinum genera: Quorum primum est Stipendiatorum Theologiae, quos volumus ut Methodicae Professionis Doctor, non modo voce sua doceat, verum etiam examinet, et tradita in praelectionibus ab eis repetat, definitionesque singulorum doctrinae Christianae locorum accurate addisci et recitari jubeat, ac reliquas methodicae explicatio- nis partes subinde ab eis reposcat.

II.

Alterum examen est ordinandorum ad ministeria Ecclesiastica, quod deinceps in Academia nostra retineri, et a Superintendente ac Collegio Facultatis Theologicae administrari et de singulorum vocatione, doctrina et vita diligenter inquiri volumus eo or- dine ac modo, qui est in ordinatione nostra Ecclesiastica praescriptus.

III.

Tertium examen est promovendorum seu eorum qui aliquem dignitatis Academicae gradum postulant, cujusmodi sunt Baccalaureatus, Licentiatus et Doctoratus. Quod examen promotiones seu graduum collationes praecedit et a Decano cum caeteris collegis more solemni atque aliis in Academiis recepto celebrandum et peragendum.

TITULUS v. De Gradibus Theologicæ Facultatis. I.

Nec quenquam proponere aliquid in Theologia, nec Ecclesiarum nostri Princi- patus Superintendentem deinceps aliquem constitui volumus, nisi gradu aliquo Theologico ornatus sit.

II.

Qui vero gradum et insignia Doctoris petit, is et mores inculpatos(etsi aliunde veniat) testimonium Ecclesiae, a qua vocatus est, vel cui antea praefuit honestum ex- hibeat, et toto sexennio antea doctrinam in aliqua Academia consensum doctrinae, quae in nostris sonant Ecclesiis, amplectente, assiduus audiverit recteque didicerit et in publica disputatione ac privato examine specimen doctrinae laudabile praebuerit et de omnibus fidei articulis catholice, orthodoxe ac pie sentire ostenderit.

III.

Gravi etiam de causa neminem ornari gradu Doctoris aut Licentiati in Theologia permittimus, qui et functionem in aliqua Ecclesia vel Academia aut vocationem certam nondum habet.

IV.

Sumtus promotionum ita moderati sumus, ne magnitudine illorum aut tenuiores

a gradibus petendis arceantur aut alii etiam locupletiores absterreri possint. V.

Statuimus igitur, ut Baccalaureus in Theologia, qui magisterii Philosophici titulo 2