Druckschrift 
1 (1879)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

- 11

signia, librum, pileum, annulum et addat complexum et osculum, et singulis brevem decla- rationem adjungat, et tandem precatione concludat. VIII. Promotus Doctor habeat orationem vel respondeat puero ad propositam quae- stionem. IX. Interibi distribuantur pileoli et chirothecae. X. Si unus tantum est Candidatus, fini orationis suae attexat gratiarum actionem, sin plures postremus agat gratias. XI. Professores et hospites invitati deducant promotum Doctorem in Chorum templi et canatur: Te Deum laudamus. XII. E templo eatur ad convivium, quod usitato Academiarum et vetustissimo etiam Ecclesiae sacrificiorum more post Ceremonias Sacras pie peractas celebretur, cujus sumtus

in hac annonae caritate per hasce oras immodicum crescente ita restringantur, ne Candi- dato fiant intolerabiles.

XIII.

Baccalaureos tamen Theologiae nolumus convivii sumtibus onerari.

TITULUS VII. De Officio Decani Facultatis Theologicæ. I.

Decanus Collegii Theologici singulis semestribus Collegarum suffragiis creetur,

ac eo ordine quo in Collegium recepti sunt, quisque Decanus eligatur. II.

Hic sigillum Facultatis et librum Statuta Collegii et nomina Collegarum conti- nentem fideliter custodiat, et testimonia det doctrinae et morum promotis et in Theologia et aliis petentibus communicato tamen cum Collegis consilio.

III.

Consilia etiam et responsa Facultatis Theologicae, quae nobis, haeredibus et suc- cessoribus nostris aliisque consulentibus reddentur peculiari libro curet inscribi ut exem- pla cum usus flagitabit illico ad manum sint.

IV.

Literas quoque Collegio inscriptas recipere et resignare Decanus possit. Sed priusquam respondeat Collegas convocet et sententias singulorum eo ordine, quo in Facul- tatem recepti sunt, roget et de majoris partis sententia concludat,

V.

Quod si de rebus dubiis ad forum conscientiae pertinentibus consilia petantur, 2*