Druckschrift 
1 (1879)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

III.

Ne etiam nobis, Provinciis et subditis nostris, ab inquietis ingeniis et turbulentis hominibus periculum aliquod generetur, universis ac singulis Professoribus, aliisque in Aca- demia nostra versantibus Doctoribus, Licentiatis, Magistris et Baccalaureis, nec non Stu- diosis quibuscunque severissime mandamus, ut modeste ac reverenter sese in dictis et factis gerant, erga Sacram Cæsaream Majestatem, ceu primum ac Summum Imperii caput et hujus nostre Academiæ benignissimum Privilegiatorem, erga omnes ac singulos Sacri Ro- mani Imperii Electores, Principes ac ordines, tam Sacros, quam profanos: Erga cunctos denique exteros Reges, Potentates et Communitates, cuicui Religioni addictos, aut quaqua Reiqublice forma gubernantes.

Abstineant insuper ab omnibus litibus non necessariis. Caveant sibi à famosis libellis et injuriosis Scriptis quocunque colore palliatis, quibus aliorum honesta existimatio lædi possit atque offendi.

Personalia, quae vocantur, nec in Politicis, nec in iis, quae ad Religionem spec- tant ullo pacto tractentur.

Omnia denique Scandalosa, et Sacro Romano Imperio parum profutura quam maxime in hoc distracto ordinum Imperii statu prorsus omittantur, eaque tantummodo pro- ponantur, quæ ad commodum et salutem Reipubl. facere possunt.

Hæc est unica et districta nostra voluntas, cujus temerationem in transgressores, et gratiæ nostræ indignatione et arbitraria insuper pœna irremisibiliter vindicabimus. Mo- deratis autem et discretis faciemus, ut favor noster et propensa Clementia recepisse declaretur.

TITULUS T.

De Dotatione Academiæ.

Porro constantem et perennem Academiæ hujus a nobis fundatæ dotationem per- petuamque salariorum et stipendiorum necessariorum ordinationem, ex reditibus Monasteri- orum a Parentibus et antecessoribus nostris reformatorum, sufficienter constituimus, et pia majorum nostrorum Legata ad piam hanc causam, cui ab initio fuerunt dicata conse- crata ex timore Dei et devota proprii animi pietate, reduximus. Qua super re instrumen- tum publicum confici, et Rectoris fidei curavimus committi, ut in Scrinio novæ nostrae Academiæ custodienda reponatur.

ITITULUS v. De Translatione Academiæ. I.

Quanquam in privilegio Cæsareo Academiæ nostræ in locum opportuniorem et com- modiorem transferendæ, quovis tempore nobis sit reservata facultas, eademque translatio in arbitrio nostro posita: tamen decrevimus, statuimus etiam et sancimus, ut Academia nostra in oppidum Rinthelenum ad fluvium Visurgim in confinibus Saxoniæ et Westphaliæ situm, locum non modo Musis ac Studiis aptissimum, sed importandis victualibus apprime com- modum, translata, fixam sedem habeat, nec inde ullo unquam tempore moveatur.