— 3—
III.
Hunc Rectorem non Legibus solum et Statutis armamus, sed judiciali etiam potestate, citandi, audiendi, judicandi, exsequendi, puniendi et alios actus Judicis ordinarii erga Scholasticos et cœtera Academia membra universa exercendi et jus reddendi etc. decoramus. Eique ut supremo Academia nostræ Magistratui super omnes cœterorum Collegio- rum seu Facultatum, Decanos, Professores et Auditores, et omnia Universitatis membra eorumque ministros utriusque sexus in civilibus causis et levioribus delictis jurisdictionem supra memoratam largimur et attribuimus.
IV.
Ipsum vero Rectorem et totam Academiam nostram ab omni alia jurisdictione et superioritate, præterquam nostra, hæredum et nostrorum in regimine Principatus Holsato- Schaumburgici successorum, præeterquam etiam Concellariæ, aliorumque a nobis vel iisdem successoribus nostris ad certos actus delegatorum eximimus et liberamus.
V.
Senatus tamen oppidi Rintheliensis vel Prætor inibi constitutus, in causis publico- rum judiciorum manus injectionem seu capturam habeant: studiosum autem nobilem an ignobilem, e vestigio Academiæ carceribus per ministros publicos tradant, quem deinde Rector in causis leviora delicta excedentibus ei custodiæ remittat, quam nos, hæredes et nostri suc- cessores pro tempore assignabimus.
VI.
Professores vero et Studiosi omnes, quotquot in album seu matriculam Acade- miæ recepti sunt, sub jurisdictione et defensione Rectoris, Academiae nostre degant atque coram eo fori privilegio gaudeant.
VII.
Eodem privilegio gaudere jubemus omnes Universitatis officiales et ministros. Praterea Typographos, Bibliopegas, Scribas, Pharmacopolos, Hortulanos, cunctosve alios qui deputati fuerint quoquo modo ad servitia academica aut singulorum de Universitate tantum sint matriculati, et Rectori debitum præstiterint juramentum.
VIII.
Rectori et Professoribus Academicæ nostræ, præsentibus et futuris, liberam potesta- tem condendorum Statutorum Academicorum pro communi utilitate universitatis concedi- mus et conferimus ad approbationem tamen et confirmationem nostræ Celsitudinis hære- dum et successorum nostrorum salva interim nostra absoluta statuendi, mandandi, praescribendi ac ordinandi libera potestate.
X. Ex speciali quoque nostra gratia Rector et Professores Jure ac Privilegio habendi fiscum utantur, fruantur. X.
Idem Rector et Decani singularum Facultatum sigillis publicis secundum formas
a nobis exhibitas, literas, programmata, informationes jurium, consilia ac responsa et id
genus alia, cum cera rubra insigniendi auctoritatem habeant. 1*


