— 2—
Quod quidem cœptis nostris Deo benigniter annuente et summorum Principum animos, quos in manibus habet, propitiante, nobis est non modo a Septemviris primum Electoribus et Sacri Romani Imperii Vicario ac Interrege verum etiam a Sacratissimo ac Clementissimo Domino nostro Domino Ferdinando II. electo Romanorum Impera- tore semper Augusto etc: gratiosissime et liberalissime concessum et indultum.
Etenim previlegia impetravimus tam Vicarialia quam Divalia in solennissimis formis rescripta, adeoque spe et opinione nostra insigniora: quorum exemplaria et documenta seorsim transsumpta et nostrae Celsitudinis manu ac sigillo munita fidei Rectoris novae nostrae Academiæ committi et in tabulario Universitatis reponi mandavimus.
Animum autem ad bene cunstituendam ipsius Academiæ fundationem serio atten- dentes, non solum dotare honestis et perpetuis reditibus, sed et Statutis ac legibus, sine quibus nullum Reipublicæ corpus nec Collegium quantumvis exiguum stare diu unquam potuit conformare et componere aggressi sumus. Petitis ergo et collatis aliarum Acade- miarum non paucis institutis, omnia ea excerpi et selegi jussimus, quæ ad rectam ac salu- tarem Academiæ gubernationis formam, et necessariam studiorum, disciplinarum et gra- duum scholasticorum normam, pertinere visa fuerint. Quæ a Consiliariis nostris domesti- cis Viris undique præstantibus et rerum Academicarum non imperitis, graviter deliberata, diligenter considerata et ad amussim perpensa maturo consilio compilari et in justam methodum redigi curavimus. Hæc igitur Statuta et leges, Privilegii Cæsarei vigore, nunc promulgamus, sancimus et confirmamus, eademque ab Academiæ nostræ Civibus universis ac singulis, tum Professoribus, tum Studiosis, et aliis quantum cujusque intererit, reveren- ter ac religiose servari, earumque custodiam diligentem et severam executionem Rectori ac Senatui Academico nec non et Cancellario Universitatis, veluti»o⁵αμοαηαχσαο Jitemque Visi- tatoribus a nobis deputatis, tanquam Scholarchis districte mandamus et injungimus.
PARS I. DE— Privilegiis, Juribus, Libertatibus et Immunitatibus, cum Professorum et Officialium, tum Studiosorum et aliorum Civium Academiæ Holsato-Schawenburgiæ. TITULUS I. De Privilegiis et Immunitatibus Professorum et Studiosorum.
I.
Statuimus ut in hoc oppido nostro Rintheliensi unum sit Academiæ nostræ corpus constans ex quatuor facultatum Theologiæ, Jurisprudentiæ, Medicinæ et Philosophiæ colle- giis, cujus corporis unum caput ordinamus Rectorem Academiæ, qui habeat in omnia uni- versitatis membra peculiarem et distinctam, a Senatu oppidano Jurisdictionem, juxta nor- mam privilegii a Sacra Cæsarea Majestate concessi.
II.
Concedimus collegio Professorum potestatem eligendi Rectorem universitatis, seu Academiæ ex corpore ipsorum, nisi forte adsint Personæ IIlustres, puta Principes, Comites, Barones, quibus hunc honorem haberi ac decerni mos et consuetudo aliarum jubet Acade- miarum.


