Druckschrift 
5 (1891)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

XIX

Additamenta.

Versuum ex dochmiis et iambis trochaeisve compositorum haud sane parvam multitu- dinem in operibus poetarum scaenicorum omnes fere adhuc viri docti inesse censuerunt. atqui longe maximum eorum numerum aut paeonicos versus aut compositos ex dochmiis et paeonibus esse, ut nulla mutatione inde ab initio usque ad finem eodem numero metrum decurrat, ex iis, quae supra de his versibus disseruimus, satis putamus apparere. qua ratione comprobata quantum et ad simplicitatem et ad venustatem pleraque metra proficiant, quamquam nihil certe est, quod pluribus exponamus: tamen quo iure illud dici possit, ex paeonibus tales versus et dochmiis constare, quo magis perspiciatur, usitatissimos eorum, quos compositos ex iambis et dochmiis viri docti esse voluerunt, breviter hic perlustremus.

Ac primum quidem versus huius formae OO-, quales cum dochmiis vel paeonibus

coniuncti Sept. 166= 174, Eum. 257, 262, Phoen. 295, 182, Eur. Suppl. 1074, Ai. 394= 412 multisque aliis locis leguntur, certe pro monopodiis iambicis cum dochmiis G-S==Sd non magis sunt habendi, quam versus huius formae-O- O- pro arsi nuda(si nomine illo ab Hermanno invento tali modo licet abuti) cum dochmio. apertum est enim illos dimetros pae- onicos esse aut addita anacrusi aut omissa:(C)-C=O-. cui rei ne sic quidem occurri poterit, ut in iis versibus, qui ab anacrusi incipiunt, interiectione separata et quasi extra numerum posita singulos dochmios relinqui dicatur, velut&& οενέν υαρςαρναωων ο; hanc enim separationem non minus eorum, quos statim nominabimus, versuum ratio quam eorum, in quibus nulla omnino inest interiectio(velut Ion. 1499, Phoen. 295, Eum. 257, 262, cett.), dissuadet. neque vero pro dimetris iambicis aut trochaicis tales versus(hac men- sura: C- O=O- accipiendos esse altera longa saepius soluta clare indicatur:(ſ+ OS; cuius rei exempla supra allata sunt.

Nec magis aut huius formae versus O- OOO- ad iambicum genus, aut huius -S-=SO=-=S- ad trochaicum genus pertinere ita videntur, ut monometro aut iambico aut trochaico et dochmio constare iudicentur. qui ordines(ubi dochmiis accedunt) sic potius sunt dividendi()= O= O-==, ut monometer paeonicus(creticus) sive ab anacrusi sive ab arsi incipiens cum dochmio coniunctus exsistat. quae ratio cum ipsa simplicitate numeri transitu omni vitato, tum solutione secundae syllabae longae, quam interdum poetae admiserunti), con- firmari videtur. ceterum et de huius formae versibus supra, quae satis sint, exposita.

Difficilior tripodiarum iambicarum cum dochmiis coniunctarum natura est cognitu:-- C- O=, quales versus raro in carminibus scaenicorum inveniuntur nec fere aliter nisi ita, ut in suspicionem aliquo nomine a viris doctis sint vocati. attamen si ea tenemus, quae de iambica quadam dochmii forma part. II pag. 10 sqq. disseruimus, haec quoque res nullo ne- gotio videtur expediri posse. nihil est enim, quod dubitemus versus eiusmodi dimetros doch- miacos agnoscere tali mensura: 9=S=S-O. de tripodiis trochaicis autem cum genere dochmiaco coniunctis part. II pag. 16 sq. dictum.

¹) ut Bacch. 1031(v. part. II pag. 27), Ion. 1489, Iph. Taur. 852, Or. 1502(ubi lectio haec: Tooias&aaße rbν Etrasdαν)f Troad. 247(rou†εορν ze axe r6xoc, Ewwens). 3*