— XVII—
Reliquum est, ut ea, quae ad zelecav Aégey et ad hiatum syllabamque ancipitem in con- cursu paeonici ordinis et dochmiaci admissa pertinent, breviter disseramus. quo in genere easdem fere atque in ipsis dochmiis leges valere facile apparebit. ac releiae Aésece quidem lex quamquam plerumque in fine singulorum pedum observata est, tamen non minus saepe quam in ipsis ordinibus dochmiacis in epidochmiacis quoque et epipaeonicis neglegitur. cuius rei exempla videas Aesch. Suppl. 745, Prom. 602, Sept. 107, Agam. 1107, 1129, 1136= 1146, Eum. 178, Antig. 1284, Oed. Col. 1450, 1477, Hipp. 366, 673, 674, Eur. Suppl. 1072, Hec. 1090, Ton. 1490, 1491, Or. 1451, 1467, Rhes. 136, alia multa. quin etiam interdum, quamvis raro, ne in fine singulorum periodi membrorum quidem verbum finitum, ut Ion. 1490.
Hiatus autem et syllaba anceps in mediis periodis plerumque vitantur, tamen ut hic illic (ut in periodis dochmiacis) admittantur. ac maxime quidem, id quod exspectaveris, in fine singulorum membrorum id usu venit. exempla afferamus hiatus haec: Antig. 1306, Oed. Col. 1473, Thesmoph. 699, Sept. 96, Soph. El. 1253, Herc. fur. 1060; syllabae ancipitis autem haec: Sept. 108, Ai. 394, Soph. El. 854, Phoen. 317, quibus locis omnibus aut ab exclamatione vel vocativo aut ab imperativo verborumque iteratione aliquam hiatus et syllaba anceps videntur excusationem habere. perpauci autem sunt versus, ubi in mediis dimetris vel trimetris hiatus vel syllaba anceps admissa sit, ut Hipp. 362 in exclamatione. sunt etiam loci quidam, quos aut corruptos(ut Herc. fur. 745 ¹)) aut aliter metiendos(ut Med. 1280, 1291 ²)) esse censeamus. aliis locis versum vel periodum simul cum ordine finiri putaveris, ut Ai. 395, Oed. Col. 1447, Sept. 178, 205, Orest. 198; fortasse etiam Prom. 575, Bacch. 1008. quod si crebrius paulo quam in ipsis periodis dochmiacis inter paeones et dochmios vel hiatum vel syllabam ancipitem intercedere iudicaveris, nihil sane id mirum, quoniam, quamvis finitimi et quasi cognati inter se paeonici ordines et dochmiaci sint, tamen nihil omnino in iis diversi- tatis inesse nemo certe contenderit.
V.
Deinceps, ut erat propositum, de bacchiis dicatur, quos si non raro, at multo rarius paeonibus cum dochmiis coniunctos reperimus. hos brevissime transigi posse arbitror, cum et maxima simplicitate a poetis sint formati nec omnino a ceterorum bacchiorum ratione longius recedant. ac pedum quidem forma paene constanter haec est:— in qua IO6 ⁴ων vel ab initio versuum poetas declinasse eo facilius est credendum, quod idem fere de iis bacchiis dici potest, qui cum dochmiis non sunt iuncti.*) nam etiamsi loci quidam inveniantur, ubi id factum opineris, hi aliam mensuram minime reiciunt. velut Phoen. versus 1039, 1040:
S0τ σꝓτεινκασꝙαας dxd νν ⁷πφeν Ʒμοσο bacchiaco generi quidam ascribere voluerunt; sunt autem procul dubio duplicis generis ordines
aut ut trochaici ordines sic:-=S—, aut ut iambici sic: Ca 12n—==SOS= metiendi. similiter Alc. v. 92 ³ Iaidv, gœvednc pro iambico ordine accipiendus:-O=T. quales ordines et icti-
bus et xονρᷣ oοασmug à bacchiacis differunt ita, ut confundi cum iis nullo modo possint. quin
¹) v. part. II pag. 21.—*) v. pag. XV adnot. 11.— ³) quamquam ea est paucitas versuum bacchiacorum, ut syllaba irrationali semper nullaque exceptione facta poetas abstinuisse pro certo affirmari nequeat. 3


