— XII—
quae eodem loco esdv eso? habet. pro cretico autem quartus paeon ter positus: Herc. fur. 742= 757(bis), Med. 1256= 1266(7); totiensque molossus: Orest. 145= 157, 168= 189, Ion. 676= 695. primum paeonem aut cretico aut quarto paeoni respondentem nusquam rep- perimus. singulis versibus etiam Aeschylus et Sophocles longam anacruseos syllabam brevi mutaverunt: Agam. 1117= 1128, Oed. Col. 1478= 1492. quamquam hic quidem locus suspi- cione haudquaquam caret. apud Aristophanem inaequalitatem, quae quidem huc sit referenda, nullam repperimus.
Iam de versibus est dicendum, quos proprios per se pro multitudine raro paeones effici- unt, nunquam, id quod in ceteris paeonibus item usu venire vidimus, monometer ab axsi in- cipiens. cf. part. I pag. 24. dubitationem moverit monometer ab anacrusi monosyllaba ordiens, is qui quasi 7rοωσσς quaedam totiens periodis dochmiacis praepositus legitur. qui cum et ipse apud lyricos poetas versibus faciendis impar sit(v. part. I pag. 24), etiam apud scaenicos longe plurimis locis haud dubie cum dochmiis insequentibus in unum versum vel systema coalescit. exempli causa afferimus Agam. 1100= 1107: 10 öτοιο‧ τι πντ μ⁶ετ= 10 zdäa, röde ydo zeleic; nec vero desunt loci quidam, quibus contra aliquis proprium hoc monometro versiculum propter hiatum admissum aut syllabam ancipitem existimaverit, velut Ant. 1306: alaõ alaideᷣra„oß. ri νν οdx dvraiav, Soph. El. 1253: 6 Ta ονJ ag d rO&rτοι αντι⁴2., Oed. Col. 1477, Thesmoph. 699, Phoen. 317. at enim quominus pro certo id ita esse affirmemus, illud obstat, quod etiam in mediis systematis dochmiacis inter singula membra identidem hiatum syllabamque ancipitem intercedere constat.(videas pag. 6 sq.) nec vero illud neglegendum est, quod omnes illi loci aut ab exclamatione vel vocativo aut ab iteratione verborum aliquam excusationem habent. quae cum ita sint, eo inclinat animus, ut etiam eos, quos supra attulimus, monometros paeonicos cum ordinibus subsequentibus in versus contra- hendos esse statuamus. perpauci restant ordines, quos versuum locum fortasse obtinere nos quoque putemus, nihil illi quidem nisi exclamationes continentes, velut Troadd. 309= 326, si forte ibi loν lou= eldv edor scribendum est.¹) quin etiam dimeter paeonicus sive ab arsi sive ab anacrusi incipiens paene omnibus locis cum ordinibus aut praecedentibus aut sub- sequentibus in unum vel versum vel periodum coalescere videtur. perpauci loci ita sunt com- parati, ut proprios versus singulis dimetris effici confidentius aliquis dixerit. velut Phoen. 323 sq.: π Ʒευeο m⅓ϑα, ⁷ οειυνς d]Sailα duos quis versiculos iudicaverit, quamquam verisimilius nobis quidem videtur unum tetrametrum constituendum esse ex duobus nimirum dimetris compositum. referendus huc etiam Av. v. 905:„⁴* ᷑ Moöca, eiusdem fabulae v. 249: drraydäs drraydc, quamquam ita hoc quidem carmen ex omnibus paene numeris mixtum est, ut cum dochmiis illum versum coniunctum esse recte dici vix possit. et hi quidem ab
¹) strophae illius et antistrophae ita corrupta sunt initia, ut restitui posse, quae scripserit Euripides, non iam videantur. quod si ex doctorum virorum coniecturis eligere licet, quae scribere ille potuerit, v. 1 antistr. Hermannum potissimum sequamur, qui avναρeνν ēναeνe posuit pro codicum ãvexe vel âvaye. verba 100ν 1dou, quae post versum quintum strophae in libris leguntur, vel ioν lov ab eodem viro docto post v. primum collocata esse iam supra memoratum est. qui vero post v. 3 strophae in libris est versiculus: Vasv, Vuuct dvae, eum ex sequentibus falso huc irrepsisse recte G. Dindorfius cognovit, nec audiendus Seidlerus, qui versum retinendum illum quidem, sed verba transponenda sic esse censebat: Vuéνα, Vudh vae. genuinus versus procul dubio intercidit.


