Druckschrift 
5 (1891)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

X.

Suppl. 424) et ante dochmios(ut Herc. fur. 757, Soph. El. 1384= 1391) et ante alieni generis ordines(ut Or. 1377, Ion. 1502) non semel eum usurpatum videmus. sed ne primum quidem eo loco paeonem omnino repudiari cum ex iis, quae part. I. pag. 41 sq. de ea re disputavimus, tum ex ipsorum dochmiorum similitudine colligere possis. et sunt documento versus quamvis pauci. quamquam nullo ex iis, quos repperimus, loco post paeonem primum numerus videtur interrumpi; qui, ut exemplis utamur, non modo Hec. 1100 per paeones sub- sequentes, sed etiam Ion. 1489, Soph. El. 1248= 1269 per sequentes dochmios continuatur. exempla autem eiusmodi, ubi ad alieni generis numerum a paeone primo transeatur, afferre non possumus. orthium in fine ordinum vitari vix est quod memoremus.

Et haec quidem de ordinibus acatalectis. catalectici autem tam raro inveniuntur, ut certiora quae sint, vix duo exempla afferri possint. quorum unum apud Aristophanem legitur in Avibus vv. 904 906, quae stropha etsi proxime videtur ad ceterarum Aristophanis stro- pharum paeonicarum similitudinem accedere, vix ut ab illis opus sit eam secerni, tamen cum in illis strophis anacrusis bisyllaba ordinum paeonicorum vitata sit, hanc, quandoquidem secundus versus propter anacrusin spondiacam dochmius haberi potest, mixtam esse ex paeonibus et dochmio iudicare liceat. exstat autem hoc loco simul et trimetri catalectici exemplum: e et dimetri eius, quem procatalectum nos quidem potissimum nominaverimus: O===. alterum exemplum in ea stropha reperitur, quae apud Aeschylum in Agamemnone legitur vv. 1114 1124= 1125 1135, quam stropham iure ex dochmiis et paeonibus(et iambis videlicet) compositam esse dixeris.

guvuxνre Slou döyros adyadc. ‧SS=

raxela d' dra eee. 2- quamquam, quod iam part. III pag. 7 adnotatum est, dubium videtur, utrum recte bini hoc loco versus an singuli potius sint statuendi, quo facto nullum iam talis deηεασααᷣςα apud tragicos

quidem poetas exemplum certius relinquitur:-S- SeS=.

Syncopen sive catalexin interiorem num usurpaverint poetae, incertum. atque xoνon nevraoννοον quidem exemplum nusquam reperitur, fieri autem potest, ut xoονο reiννμο in primo pede versuum paeonicorum vel potius mixtorum hic illic inveniri quispiam existimet. cf. part. I pag. 44. quem cum adiecta syllaba longa specie quidem spondeum ut creticum pedem sic metiri possis:-, velut Sept. 71: dενμαα seod uerds arn,:. cf. Hipp. 866, Ion. 1500, cett. at nos in eiusmodi versibus primam syllabam pro anacrusi insequentis paeonis accipere satius duximus: S=.

Ordinum paeonicorum omnium, qui quidem cum dochmiis sint iuncti, frequentissimi longe monometri sunt sive ab arsi sive ab anacrusi incipientes, quarum utraque forma aeque fere usitata., exempla afferimus haec. Herc. fur. 912: ⁴᷑νντιν obννα(Freooν dxνομααό*), lon. 1489: aoεένα õ( udc uœrsος), Herc. fur. 910: dyaxolele(réra ue rlva S06v), Aesch. Suppl. 738: O= aoο⁴xνοαασα(πreο deiαμαι⁷], Ag. 1128:-O röunret, iενει õ Svνdo reuxe?). rarius, quamquam non raro, dimeter occurrit ita, ut formae anacrusi auctae numero paulo praevalere videantur. exempla conferas haec. Herc. fur. 742: OS= xXao- uoα daxoνων(ẽdoσuν ενροέꝓο), ibid. 757:- 2ic 6 οςα(ωας ασd., Ant. 1261: C=O==O- 1 Goεννι sdυασαςςνν Ion. 1499: ú=O= poxdy dnsoy, 1⁶6᷑ανον, Eur.