Druckschrift 
5 (1891)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

VI

in mediis autem dimetris perraro rursus syllaba anceps occurrit, ut Eum. 149: ꝛ0 παι es, érrl- 2onos.Ʒ. dubii versus Ant. 1321, Herc. fur. 1084, alii. atque in universum aestimanti pro ingenti copia ordinum dochmiacorum systematis comprehensorum adeo pauca inveniuntur et hiatus et syllabae ancipitis exempla, ut neglegenter in ea re poetas se habuisse vix deceat dicere.

Restat, ut de verbis in fine ordinum dochmiacorum finiendis breviter dicendum esse vide- atur, quam legem strictim observasse poetas in systematum finibus negari non potest. sed de iis locis, quibus a numero dochmiaco ad alienum numerum verbo non fnito transitur, qui per- pauci in carminibus scaenicorum exstant, infra dicetur, ubi de versibus compositis ex doch- miacis alienisque ordinibus mentionem faciemus. at in mediis etiam periodis cum dochmio verbum finiri solet. quamquam hac quidem in re liberius aliquanto poetae sese habuerunt. ac primum quidem in mediis dimetris trimetrisque ita frequenter ea regula neglegitur, ut dubi- tare paene possis regulam nominare eam, quae tot exceptiones patiatur. tamen cum tribus fere in partibus dochmiorum observatam eam videamus, dubium esse non potest, quin una cum dochmio etiam verbum finire poetis venustius visum sit. multo autem severius in fine dimetri et trimetri ea lex est observata; et quamquam non desunt loci, ubi neglecta sit, quin etiam inveniuntur periodi, in quibus de industria poetae tali modo dochmios coniunxisse videantur, ¹) tamen pro copia ac multitudine versuum dochmiacorum raro admodum in carminibus poetarum scaenicorum id admissum videmus. ac summa quidem in ea re diligentia Sophocles usus est, apud quem nullum omnino eius rei exemplum repperimus, et similiter fere Aristophanes, qui Acharn. 359 elisionem in fine trimetri admisit. alia autem est ratio Aeschyli et Euripidis. quamquam ille quidem, si Septem fabulam excipias,²) paene Sophoclem diligentia adaequat, nisi quod elisiones in fine dimetri saepius apud eum inveniuntur, ut Sept. 81, 220; hic vero multo neglegentius, cuius in carminibus, si nostram versuum divisionem sequamur, plus decies in fine dimetri verbum non sit finitum. ³)

Sed quoniam illud quoque sese observasse viri docti quidam putaverunt, in concursu duo- rum dochmiorum, si inter ipsos dochmios caesura neglecta sit, aut priorem dochmium ante ultimam syllabam(S=S==S= vel SSUSSS==SS, aut post primam syllabam secundum dochmium C-SOH== Se incidi: quo iure illa lex ab iis statuta aut unde nata sit, paucis videamus. nam illud quidem apparet, ubi vel monosyllabae voces vel bisyllabae vel trisyllabae eo loco positae sint, fieri omnino non posse, quin aut ante ultimam prioris dochmii syllabam aut inter duos pedes aut post primam syllabam secundi dochmii caesura ex- sistat. hinc si regulam repetere libeat, confidenter aliquis, cum longiora verba omnino rariora sint, idem paene de quovis loco et de quovis genere versuum affirmaverit. ut si quis de senario tragicorum contenderit caesuram aut inter primum et secundum pedem C-S-SSS=S=So

¹) velut Sept. 686 sqq., Herc. fur. 1042 sqq., Med. 1258 1260= 12681270:

AA2 νιυν,)9&Gοσςα à 6 A d,. 2. d& vdν,&ροs dioyevéc, lτεααο Taέↄeν Sοο dye ed- 7 5 7 7. ye xœdemσιαυνον, ee ονν rddα u Ʒε‿œæαν ogpbrxs Euce- 2 7 1 7 7 24 vaνν goviar Edwbr on dAασοον dc εονσοειν πιενοανιν εμινηι mdνος em.

²) videas praeter eam, quam modo nominavimus, stropham eas, quae similiter formatae ibid. vv. 203= 211, 698= 705 leguntur. ³) exempla reperiuntur praeter locos, quos supra memoravimus, Orest. 163, 1269, Med. 1279, Eur. El. 1147, 1158, Ion. 796, Herc. fur. 1193, cett.