Druckschrift 
5 (1891)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

II

Aesch. Eum. 781= 811, Pers. 268= 274, 961= 973, Prom. 566, Soph. Ai. 900= 946, El. 205= 225, Oed. Reg. 1334= 1353, Phil. 1092= 1113, Arist. Vesp. 736= 749, Av. 234, 236, Eur. Bacch. 1158, 1160, 1176, 1178, Phoen. 105, 111, 130, 137, 149, 1289, 1508, 1513. qui numerus duplicari perfacile potest. et quamquam unum alterumque horum ordinum aliter accipere et metiri quispiam maluerit, tamen ipsa eorum multitudine, quam non sint gravati poetae monometro dochmiaco pro versu uti, satis declaratur. nam coniunctos quidem tales monometros cum alieni generis ordinibus aut antecedentibus aut subsequentibus in singulos versus coalescere, id vero neque iis, quos attulimus, locis ullo modo probabile et omnino ra- rissime apud scaenicos usu venit. quid? dochmiacis ordinibus vel paeonicis aut subsequentibus aut antegredientibus num fieri potuisse, ut monometris dochmiacis proprii versus efficerentur, negabimus et, quod a lyricis abiudicare nemo poterit, a scaenicorum ratione prorsus alienum fuisse existimabimus? at ea perdifficilis est quaestio, ubinam tandem monometri aliis dochmiis vel paeonibus additi proprios versus videantur conficere, ubi cum ceteris eiusdem generis or- dinibus in versus coalescere, praesertim cum vel in mediis saepe periodis, ut modo diximus, inter binos dochmios et hiatum syllabamque ancipitem interdum admissa et zeleic ον plerumque intercedere videamus. quare cum nimium arbitrio nos ac sensui nostro tribuere non deceat, res non raro in dubio relinquenda est. quod si exemplis utendum est, eiusmodi pauca afferamus, quibus proprios versus effici probabile sit. velut id factum esse iudices Aesch. Eum. 790= 820:; dreydꝭνᷣ; 10(᷑Æ; veAανμμια πνετας. dνσασ rἀmπεασαv. 10 eyda 1odον νoο dυστνe ul.

Eur. Alc. 397= 410, Ion. 1453(deνπέααοων ττ˙οσο), Soph. El. 243.

Quae cum ita sint, dubitari tamen nequit, quin plerumque monometer dochmiacus, ubi alii dochmii vel paeones accedunt, quasi deposita libertate in unum cum illis vel versum vel periodum coalescat. ac minima quidem eius generis periodus, si de versibus ex dochmiis tantummodo constantibus, non de versibus compositis ex dochmiis et paeonibus cogitamus, dimeter dochmiacus est. quem ipsum quoque crebro per se versum facere videmus, crebrius etiam, id quod exspectaveris, monometro. cuius rei exempla eiusmodi afferre, quibus proprium versum dochmiacum exsistere et antecedentibus et subsequentibus alieni generis numeris maximeque trimetris iambicis clare demonstretur, haud sane difficile est.

Aesch. Eum. 142 sqq.: 70νσν e 1ει τ⁶ σ⁵οσ⁴μονμανσ*G.

10d lod rönas: Seα αμειων, i,

7 o d παηνοονσα mεαε μέαςευν&νυ ντ. Agam. 1090= 1095, 1114= 1125, Eum. 838, Sept. 151= 158, Prom. 570, cett. at illud rursus ut de monometris, ita de dimetris difficillimum est diiudicatu, aliis eiusdem generis ordinibus adiectis ubinam proprii sint versus statuendi. quod etiam de dimetro raro fac- tum esse credibile. conferas, ut exemplis utamur, hos locos, ubi aut factum id est aut fac- tum esse potest.

Eur. Herc. fur. 1059: 4A M. œ*†yæ, νο μέ˙σο †ς‿dde τ⁸ 0de d 4. XO. νde; 4 M. val, ebdet.

ibid. 1071, Or. 142, 180, Aesch. Eum. 171= 176, 791= 821, 842, Sept. 134, 135, Soph. Oed. Col. 1449= 1464, Ant. 1265= 1288, Phil. 399= 515, cett.