Druckschrift 
5 (1891)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

De versuum paeonicorum et dochmiacorum apud poetas Graecos usu ac ratione.

Particula V.

III.

Dixi de formis dochmiorum et de legibus responsionis; nunc, quos versus poetae forma- verint, paucis, si placet, consideremus. qua in re statim summis implicamur difficultatibus, cum leges regulaeque, ex quibus ceteris in generibus versus aestimari solent, hoc in genere aut non satis constent aut omnino nos deficiant. nam primum quidem ex iis, quae de hiatu deque syllaba ancipiti infra exponentur, satis apparebit utramque libertatem vel in mediis periodis inter binos dochmios non nimis raro poetas usurpavisse; deinde quod omne metrum eic releiuvν εοασισιοοσσσι ⁷έeτιν Hephaestio auctor est, hoc non minus paene de singulis periodi dochmiis quam de universis periodis vel versibus factum esse cognoscemus. accedit, quod ne ea quidem lege, quam Seidlerus ceterorum nimirum generum rationem spectans statuit, cum contendit eius dochmii, qui systema claudat, longam ultimam solutionis esse expertem, doch- miacos versus utique teneri supra exposuimus. quae cum ita sint, ubi ad versus constituendos accesseris, plerumque leges divisionem illae quidem probabilem reddere poterunt, certo de- monstrare non poterunt, ut opinioni nonnunquam et sensui solito magis sit indulgendum.

Dochmius sive monometer dochmiacus, si ea tenemus, quae de natura et origine eius in par- ticula prima alteraque exposuimus, quamquam οςα οσισννοεοε iudicari non potest, ut qui ex simplici pede paeonico praepositaque anacrusi constet, tamen et apud lyricos poetas(v. part. I pag. 24) et apud scaenicos tantum videmus hanc paeonis formam ponderis habere, ut non modo cum aliis ordinibus coniuncta, sed etiam sola nonnunquam per se versum efficiat. nec profecto tam raro id usu venire video, quam viri docti quidam voluerunt. nam etiamsi ea tantummodo exempla eligamus, quae propter id ipsum dubitationem omnem removere videantur, quod alieni numeri versibus a reliqua stropha separantur, tamen, ut caute et considerate agamus, ad quinquaginta ea numero in reliquiis poetarum scaenicorum esse haud cunctanter affirmaverim. quod ne temere quis dictum esse opinetur, age hos iam mecum, si forte vacas, locos recognosce.

Eur. Hec. 683 sqq.: Ek. dκι⁴mνμάησν dονοε, obxer&! diν.

6 τ6α% τμαράνον, alar uτοονμσια μωνQ Saναερανον εε d ³⁴ασσοωοσο⁹ doruνμαασυ᷑ĩG+ꝛᷓ§ v. OE. Eyvoc ydo drν τπτασ⁴dsς, dudtνε ou;