— XVI—
Tam in eo est, ut de antistrophica versuum dochmiacorum ratione paucis exponamus. quae tantum abest, ut ad omnes dochmios pertineat, ut eorum, quae ad nos venerunt, paene dimidia pars responsionis expers sit. quo in genere miram quandam reperias poetarum scaenicorum diversitatem., nam cum apud Sophoclem paene nulli¹), qui non sint responsione antistrophica temperati, dochmii videantur exstare, Aeschylus, si in universum aestimes, quintam fere, quin etiam in Septem fabula amplius tertiam partem dochmiorum responsionis lege solutam habeat ²): in fabulis Euripidis et Aristophanis ita liberorum, ut ita dicam, dochmiorum auctus est numerus, ut apud hunc supra dimidiam partem, apud illum plures etiam canticis solutis contineantur. itaque et sunt fabulae, in quibus omnes versus dochmiaci antistrophici sint(ut Aeschyli Supplices, Persae, Agamemno, Euripidis Alcestis, Rhesus, Aristophanis Vespae), nec desunt, in quibus omnes sint liberi(ut Euripidis Hecuba, Andromacha, Iphigenia Taurica, Supplices, Helena, Aristophanis Nubes, Thesmophoriazusae, Plutus).
Quod si in hoc genere omnibus Sophocles praestat, at Aeschylus longe ei ceterisque antecellit aequalitate et diligentia, omnium enim apud eum, qui responsionis lege tenentur, dochmiorum paene quattuor partes ita inter se sunt exaequatae, ut accuratissime syllaba syllabae respondeat ac ne minima quidem discrepantia admittatur; quaeque restant dochmiorum paria, tantum non omnia nisi anacruseos forma nihil variant. ac facillima quidem ob eamque rem frequentior paullo— plus enim decies reperitur— tribrachi est et dactyli in anacrusi commutatio SCS-SS. exemplis his utare. Suppl. 393= 403: xò⁴εαιν εσꝓ ωά σέ‿ ZedS 6reοοσοσσνν, ibid. 394= 404, 737= 744, 750= 757(?), Prom. 575= 594, ibid. 576= 595, Sept. 220= 228, ibid. 564= 627, 686= 692, 700= 707, Choeph. 935= 946, 942= 962, 943= 963.— rarior tribrachi et iambi mutatio est, tamen ut et ipsa satis multis certisque locis testata sit. videas Suppl. 394= 404:„d‿νιμ dυασαςςρονο ά⸗t 51 ꝙ 8ν νπμς Sept. 418= 453, Choeph. 953= 965, Eum. 143= 149.— dubitaveris, an iambo dactylus mutetur. cuius rei etsi Choeph. vv. 956= 968, 960= 971, alii documento esse vix possunt, tamen versus, quales Sept. 564= 627(xουνς dν υονρεας άďr, dueréoas εεειςιν mςσ•ο, Ag. 1164= 1175(diμαε ρωνιsz one SοαιmoGðsCímtfℳWʃw) leguntur, propter metri inaequalitatem a viris doctis in dubium vocatos esse prorsus improbandum.— quin etiam duo reperiuntur dochmiorum paria, in quibus vel tribrachus vel iambus irrationali illo, de quo supra dictum est, iambo vel spondeo mutatus sit, C⸗ Sept. 233= 239: d deνν τõaν—ö= orννοιν αχ‿ᷣνoν αάα, et Suppl. 431= 439: InνπGιν ἀe'ομννπνν— aoia eμzu. licet addubitent de tali responsione scripturasque im- pugnent, id quidem constat, duobus apud ipsum Aeschylum locis, qui cur in dubium vocentur, nulla ceteroquin causa, solitam dochmii formam legi cum iambica mutatam. quae res cum haud nimis raro in Sophoclis et Euripidis fabulis recurrat, videant viri docti, ne temere nullaque causa traditas scripturas tentaverint, obliti nimirum ex carminibus poetarum potius leges hauriendas quam ad leges regulasque quasi a priori excogitatas carmina poetarum emendanda et corrigenda et fingenda esse.
¹) perpauci enim excipiuntur hic illic alienis numeris intermixti velut El. 243, Trach. 880.— ²) qua in re illa nimirum tenemus, quae part. III pag. 26 sq. de Septem fabulae parodo exposuimus redditaque accuratius ratione probare studuimus, incipere eius carminis responsionem a versu 151.


