Druckschrift 
4 (1890)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Maiore licentia Sophocles et Euripides usi sunt. qui quamquam plerumque legibus, quas Aeschylum sibi scripsisse demonstravimus, et ipsi se continuerunt, tamen hic illic non modo in fine aliorum verborum, sed etiam in mediis verbis, non modo ab initio periodi, sed etiam in mediis versibus vel periodis dochmiacis, non modo altero, sed etiam tertio, quinto, octavo dochmii loco correptionem vocalis ante vocalem admiserunt. quid de Aristophanis usu statuendum sit, in tam exiguo dochmiorum numero incertum, tamen ut ad rationem Sophoclis et Euripidis propius ille accedere videatur. quamquam et hos ipsos poetas, Sophoclem dico et Euripidem, in corripiendis tertiae, quintae, octavae syllabae vocalibus artos admodum fines terminosque sibi constituisse non negaveris. quibus locis dochmii, si duos versus, quorum de mensura haud satis constat, excipias, nunquam correptionem admittunt in syllabis, quibus vocis sonus admoveatur, et ita plerumque, ut accentus aut ad antecedentem syllabam aut ad sub- sequentem pertineat. quae res exemplis supra in unum collatis satis demonstrari videtur. duo autem illi, quos excipi diximus, versus et ipsi iam supra sunt nominati, Oed. Reg. 662 et. Eur. Hec. 1091. ac de priore quidem loco videas, quae part. III pag. 13 adnotavimus; Hecubae autem vv. 10881093, si scripturam libri Vaticani et Marciani 468 sequaris, sic dividere ac metiri possis:

2 2,. 4 20- al 1 orͥ 1†ł✕H0 Solov-B=--- Bs=F . QO◻ euuτον ⁴eος νκαονοωνένοο, ½W-S= 2 2 2 ANGοα⁷, 1rεε O V.-W- 90%, So⁴dν duννι, 50. D=- L- Ire, ddere 90 ν G GL=DᷣS

qua mensura adoptata tertio versu tertiae dochmii syllabae vocalis corripienda est. at id quidem dubium est nec mirum, si cui versus ille aliter accipiendus esse videatur: CO=XS=S-. quamquam nec hunc nec priorem illum ordinem(Oed. Reg. 662) dochmiacum esse plane denegare audemus, quod ea est versuum huc pertinentium paucitas, ut certa et quae fallere nequeat lex cognosci inde non possit. illis versibus duobus autem accedit fortasse v. Antig. 1310, de quo supra dictum est.

Atque haec quidem de vocalium correptione. hiatum autem in mediis dochmiis vocali, si longa est, non correpta nisi in interiectionibus paene nusquam reperimus ac ne in iis quidem frequentius. videas Aesch. Prom. 579= 599: μνπαιαι ⁸ι ⁸σηχ[f†PSJντ̈ςα⁴ε, Agam. 1114= 1125: à& παηm&Æηο‿σνQmᴵάÖnat= d d 1000 160b, Soph. Ant. 1276: gedõ†eëꝰ, 6⁴, Eur. Hec. 703: ³⁴μι alar, éuα⁵ν. huc etiam»al referendum: Herc. fur. 1060: ν⁴e; vai ενε, Or. 148: Sodr. v*l obro«. raro igitur in interiectionibus hiatus admissus, at rarissime in aliis verbis, ut Prom. 602:(duνsdaυ⁶ννν) do iενες ⁸◻ε, Ag. 1147: Teεα.οοοντ?, Oed. Col. 1485: Zeë dva, G*2l£⁵ν.(quod si de tam exiguo exemplorum numero coniecturam capere liceat, nisi in syllabis, quibus vocis sonus admovetur, hic hiatus usu non venit.)

De caesuris dochmii cum accuratione et diligentia Karolus Pickel disputavit(dissert. de versuum dochmiacorum origine pag. 30 sqq.), quamquam quae inde de origine numeri dochmiaci colligi vult, nequaquam nobis quidem probantur. quae res cum in medias nos de natura dochmii controversias exortas deducere videantur, alio loco commodius tractabuntur.