Druckschrift 
4 (1890)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

X

Plurimum autem differre inter se poetarum scaenicorum opera cum frequentia dochmiorum, tum forma et varietate, nemo est, quem fugiat. etenim cum in septem Aeschyli fabulis omnium dochmiorum paene quingentorum sit numerus, totidem Sophoclis tragoediae haud multo plus dimidiam partem contineant: Euripides septendecim fabulis ad mille ducentos, Aristophanes sex comoediis vix nonaginta dochmios inseruit. quid? quod eiusdem saepe poetae fabulae singulae multitudine dochmiorum mirum quantum inter sese differunt? nam apud Aeschylum quidem cum Septem fabula non multo minus ducentos contineat, in Prometheo triginta maxime, in Persis vix duo aut quattuor dochmii videntur inesse. Sophocles plus sexagies dochmio in Antigona, vix decies in Trachiniis usus est; Aristophanes plus tricies in Acharnensibus, sexies fere in Pluto, nunquam, ut videtur, in Equitibus, Pace, Lysistrata, Ranis(?), Ecclesiazusis. ¹) Euripides rursus Aeschyli hac quidem in re similior; qui cum ducentos fere dochmios in Oreste, centenos vel plures in Hercule furente, Hippolyto, Phoenissis, Ione usurpaverit, ne decem quidem Supplicibus, nullos omnino Iphigeniae Aulidensi(et Cyclopi) videtur inseruisse. ceteris autem, quas non nominavimus, fabulis media quaedam ratio. praeterea de distributione dochmiorum per singulas fabulas conferantur ea, quae part. II pag. 18 de hac re exposita sunt. nec minus quam frequentia forma ac varietate dochmiorum inter sese discrepant poetae. simpli- citate quadam severa et aequabilitate praeter ceteros, id quod exspectaveris, Aeschylus excellit, qui triginta duarum, quas enumeravimus, formarum non amplius sedecim adhibuit ita, ut sex partes vel primas duas formas vel septimam decimam(OS-S,SS=Se=,S=SSe praebeant; quibus si tertiam, quintam, unam et vicesinam Coo--, SSesssseee addas, non amplius duodevicesima pars relinquitur inter decem formas distributa. cuius haud plane absimilis ratio Sophoclis est. qui cum septendecim omnino formas admisisse videatur, prima et septima decima(SUS=S, SSO i. e. primariis duabus paene tres partes dochmiorum efficiuntur; adicias formam alteram, quartam, quintam, tertiam decimam CUS=SS, Ss, SSssss, SSSssssS'), ceteris undecim non multo amplius decima pars relinquetur. quae vero et quanta apud Euripidem varietas! cuius in tragoediis cum sex et viginti formarum exempla insint nec multo plus dimidia pars dochmiorum duas illas primarias praebeat, non minus quattuordecim formarum dena vel plura exempla reperiuntur. Aristophanes autem, cuius nonaginta fere dochmii supersunt, novem formis usus est, saepissime et ipse primis duabus et septima decima.

Atque haec quidem de triginta illis duabus formis, quas Seidlerianas rectissime dixeris; nam quae praeterea de iis cognovisse intererit, ex iis, quae supra exposuimus, facile depromi posse speramus.

Age iam de iis formis quaeramus, quae amphibrachyn in anacrusi habent, ut tripodiae jambicae omnis dochmius similis exsistat. in quo cum ex iis, quae de hac re part. II pag. 14 disputavimus, et ab initio et in thesi xoıνοο ãaoyoc admittatur, longa syllaba et in arsi et in thesi solvi possit, in anacrusi non possit, formae eius hoc schemate indicantur:S, unde sedecim omnino variae formae exsistunt. quarum exemplis demonstrari longe plurimas

non posse, mirum non est, cum recto quodam iudicio ac venusti decorique sensu usi poetae,

¹) sunt autem versus quidam, quorum ratio metrica qubia sit, ut Eccles. 941= 945, alii. 2