— VII—
Aristophanem exstant¹); apud Aeschylum nullum omnino repperi. unum versum Hecubae si excipias, in iis tantummodo fabulis legitur, in quibus etiam tertia decima occurrit.
Undecima et duodecima forma si raro legitur, idem fere de quinta decima C==) et de sexta decima(— ́=—) usu venire consentaneum. nec sane ullum apud Aeschylum, Sophoclem, Aristophanem earum formarum exemplum invenimus, cum Euripides, qui sexta decima ipse quoque abstinuit, quinta decima identidem usus sit. ²)
Alterius ordinis forma primaria sive septima decima(C—— C—), ut iam diximus, quartam fere omnium dochmiorum partem efficit. hanc praeter ceteros poetas Sophocles amplexus est, cuius in Antigona, Aiace, Oed. Coloneo plus dimidia, in Philocteta et Electra non multo minus dimidia pars dochmiorum eam praebet. quod casu evenisse nemo, puto, iudicaverit. proprius enim est huius formae in summa concitatione modus quidam, ut optime eam congruere cum temperanti lenitudine et moderatione artis Sophocleae dixeris. rarius paullo in Oed. Rege occurrit, nusquam, ut videtur, in Trachiniis, qua in fabula dochmiorum numerum perexiguum inesse constat. de ceterorum poetarum ratione sufficere ea videntur, quae supra exposita sunt; addidisse illud iuvabit in una fabula Aeschylea, Eumenidibus dico, huius formae frequentia vel alteram primariam(S— SOS) superari.
Syllaba irrationali in primo loco admissa duodevicesima forma exsistit—— C— eAd⁴εαι gera(Bacch. 1034). quae haud ita frequens apud Aeschylum ³), Soph. ¹), Arist.*) in fabulis Euripidis paene quadragies legitur, ut tricesimam omnis apud hunc dochmiorum numeri partem efficiat, frequentissime occurrens in Herc. fur., Phoenissis, Oreste, Hecuba. ¹)
Recepta syllaba irrationali in thesi pedis cretici duae formae gignuntur hae:———— 9αναισν oν α̈☛μν(Hipp. 837), undevicesima, et———— 0dx Sorοαν αμαἀν ο%(Hel. 686), vicesima. utriusque formae apud Aeschylum*) quidem et Sophoclem) rara admodum, apud Aristophanem nulla omnino exempla reperiuntur. Euripides undevicesimae plus triginta exempla, vicesimae paullo minus viginti habet eaque per plurimas fabulas haud inaequaliter distributa, nisi quod undevicesima frequentissime in Oreste legitur, in qua fabula vicesimae exemplum non repperi- mus; nam versus 327 altera pars num huc sit referenda, incertum est.²)
Soluta porro arseos longa syllaba quattuor novae formae exsistunt:
BV—- B½s½ ⁸½— 21;—— W½ 22;
O— ½—— 23;——- C—- 24.*
ac de vicesima prima quidem(dixas dyouεναν Aesch. Suppl. 430), quam una cum ceteris hinc oriundas Engerus olim exstirpandam esse censebat(Philol. XII, 457 sqq. cf. quae de ea re part. II p. 7 sq. exposuimus), iniuria hodie quoque viri docti quidam dubitant. quamquam
¹) Avv. 1192= 1265, 631.— ²) vid. Herc. fur. 888„νοο d᷑eνονον iuk, Troadd. 269, Hel. 687, Or. 1501. — ⁰) Sept. 116, Eum. 781= 811, 842= 875; fortasse etiam Sept. 101.— ⁴) Ant. 1317, 1311, 1275, 1277= 1300, Oed. Col. 836, Trach. 1023; fortasse etiam Ai. 948.— ⁵) Ach. 490, 494, Avv. 1195, 904.— ⁶) ut Herc. fur. 757, 917, 1042, 1071, 1085, 1027, 901, 1193.—*) Sept. 135, 146;(num etiam 101, ubi tradita verba haéc sunt: nör' el ir vö Aαιαρσενειταν ν. 1. 4.? cf. part. III pag. 25 aduot.;) Eum. 266.— Eum. 841= 874. alii loci dubii, ut Sept. 770= 776.— ⁵) Ant. 1307, 1341, Oed. R. 1223, Phil. 395.— Phil. 510. omnibus his dochmiis aliae formae respondent.— ²⁹) exempla reperias Hipp. 816, 365= 672, 837.— Hec. 1057, 1060, 1061, Andr. 860, lon. 1496, Herc. fur. 917, Iph. Taur. 869, Troadd. 253, Hel. 676, 686, cett.


