Druckschrift 
4 (1890)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

III

plerumque mixta et coniuncta illa forma cum aliis est, ut diversa genera statuere vix possimus. perlegas periodos eiusmodi, quales sunt apud Euripidem in Hippol. 830 833 vel apud Aeschylum in Suppl. 734 738= 741 745; nonne aequali variarum formarum usu dubitatio paene omnis tollitur? conficere autem illud rem videtur, quod vel apud ipsum Aeschylum non raro omnes has inter sese formas respondentes reperimus, quod fieri nullo modo posset, nisi eiusdem numeri ordines essent. qua de re infra accuratius paullo erit disputandum.

Quid causae sit, quod Aeschylus potissimum hanc formam adeo frequentaverit, pro certo cognosci vix poterit. id quidem constat, soluta syllaba longa anacruseos maiorem velocitatem et volubilitatem Aeschylum temperare saepe solitum esse longa irrationali praeposita. cuius exemplum ceteri poetae scaenici secuti non sunt, si quidem apud Sophoclem, Eurip., Arist. vix quartum decimum quemque huius formae(O= SO) dochmium reperimus. ac si omnes, quot- cunque anacrusin dactylicam habent, apud hosce poetas dochmios computaveris, universus eorum numerus vix amplius decimam dochmiorum partem efficiat. quin etiam apud ipsum Aeschylum, si Septem fabulam omittas, ne quinta quidem pars dochmiorum dactylicam ana- crusin habet. quod si Seidlerus in libro saepius laudato(pag. 17) hanc formam(OSS) tam esse usitatam iudicat,ut ipsa primitiva dochmii forma(--) non sit usitatior, vehe- menter eum, si ceterorum poetarum rationem respicias, errare dixeris, cum nisi de Aeschyli usu vere illud dici non possit.

Quid de natura anacruseos dactylicae statuendum nobis videatur, partic. II pag. 5 sq. exposuimus. id si tenemus, dactylus nihil nisi varietas quaedam tribrachi est, ut spondeus varietas iambi. quare cum ex utraque forma primaria quinae denae quasi varietates syllabis irrationalibus solutionibusque longarum proficiscantur, hanc quidem formam(Oᷣ prioris vel classis vel ordinis alteram nominare nobis liceat.

Reliquas prioris ordinis varietates si quaerimus, omnium creberrima haec est: Ceε uεleoc ε&ννιασπσν(Orest. 160), quam tertiam nominamus. quae similis quodammodo ei videtur, de qua modo diximus: OS=S. ut in illa numerus dochmii concitatus producta prima ana- cruseos syllaba quasi mitigatur atque retardatur, ita hic, quo exitus tardior et gravior exsistat, in thesi pro brevi syllaba irrationalis ponitur. de qua syllaba videas, quae part. II pag. 6 sq. disputavimus. haec forma, si omnia exempla computamus, dimidio fere rarius legitur altera; sed plurimum inter se singuli eius usu poetae differunt, namque cum apud Sophoclem unum quod certum videatur, exemplum ¹), apud Aristophanem duo omnino occurrant²) quamquam fortuito magis quam consulto id quidem evenisse ex iis, quae de forma sequenti dicenda sunt, verisimile fit nec Aeschylus plus duodecies ea usus sit), apud Euripidem frequentior est ipsa secunda plus enim centum apud eum exstant exempla omniumque earum, quas varietates diximus, formarum creberrima, ut omnium dochmiorum fere duodecimus quisque eam praebeat. quod si singularum eius poetae fabularum rationem ineas, facile intellegas saepius ea forma in recentioribus tragoediis quam in vetustioribus eum usum esse, quod maxime cadit, in Herc. furentem, Helenam, Phoenissas, Orestem, Bacchas, ut magis magisque eam formam delegisse et quasi adamavisse poeta videatur.

¹) Phil. 395. quo accedit fortasse v. Ai. 402. ²) Thesmoph. 716(bis). ³) ut Prom. 573, Sept. 566= 629, Ag. 1117, Choeph. 936= 948, cett. 1*