— II—
aliquanto frequentius occurrat altera, apud Sophoclem adeo secunda forma praevalet, ut eam paene dimidia, priorem vix quinta omnium dochmiorum pars praebeat. apud Aristophanem autem paene par est earum formarum frequentia, tamen ut apud hunc quoque poetam prioris numerum paullo secunda superet.
Atque hae quidem, ut diximus, formae sunt primariae. ceterarum autem formarum maxime memorabilis ea est, quae dactylicam anacrusin habet:— OC—SC— d οον iοννον(Sept. 203). quae quidem apud Aeschylum tam saepe legitur, ut frequentior sit ipsa secunda, quin etiam, si Septem fabulam solam respicias, omnium formarum sit creberrima, cum plus tertia pars dochmiorum eam praebeat. quamobrem nihil mirum, si addita hac forma duabus illis, quas supra memoravimus, tres a viris doctis formae primariae statuuntur. neque vero defuerunt, qui prorsus alieni generis hanc formam esse opinarentur, quod secus esse haud cunctanter affirmaverim. nam strophas quidem exstare apud Aeschylum maxime poetam, in quibus ita ea praevaleat, ut ceterae plane vitatae aut certe de industria aliquatenus declinatae a poeta esse videantur(ut Sept. 219 sqq., 686 sqd., 698 sqq.), quamquam negari non potest, tamen ne nimis ei rei momenti attribuamus, cavendum est. etenim cum idem fere non raro in aliis generibus evenire videamus, ut similis parisque formae pedes consociare poetae soleant, ne in dochmiaco quidem tanto opere illud est mirandum. nam si exempli causa canticum afferimus quod apud Euripidem in Ione vv. 144—183 legitur, totum paene illud quidem ex spondeis constans, num quis ideo anapaesticos hos versus esse negaverit? quid? quod in ipso genere dochmiaco eadem res non semel recurrit? si quidem strophae exstant, quae omnibus paene locis iambum in anacrusi, aliae, quae tribrachum habeant; num has quoque formas secernere et diversis generibus attribuere libeat? quales strophae Med. 1273— 1276, Ai. 364— 367= 379— 382, Herc. fur. 735— 738, Rhes. 131 sqq. leguntur. gravius illud videtur, quod non solum dochmiis eius formae(-— O=SC) identidem clausula haud dubie logaoedici numeri additur, sed etiam interdum cum illis verbo non finito cohaeret, ut Sept. 222, 687, Aesch. Suppl. 351. at logaoedicis ordinibus terminatas non minus saepe alias formas quam hanc, de qua quaerimus, reperias; v. Aesch. Suppl. 396, 759, Eum. 792, cett. nec desunt exempla, quibus item illae verbo non finito cum dochmio antecedenti coniunctae sint. v. Aesch. Suppl. 405, 751, Sept. 221. quod vero non minus saepe in medio versu illam formam— nam id quoque additur— quam ab initio versus reperimus, cum spondiaca anacrusis frequentius ab initio versuum occurrat, ne hinc quidem colligi posse arbitror aliam eius formae ac ceterarum naturam esse. nam nec ita raro ana- crusis spondiaca in mediis versibus(et dimetris) invenitur— v. Eum. 842, Phil. 510, Bacch. 982, Herc. fur. 917, Hel. 676, Ion. 714, Or. 322, Phoen. 293, Ach. 490, Av. 1195, qui numerus facile augeri potest, cum praesertim locos tales quoque, quales sunt Hec. 1025, al., addere queas— et omnino coniectura hinc capta dubitationem habeat necesse est, cum neminem fugiat nequaquam parem esse rationem horum ordinum: OS—S— et———O-. quae cum ita sint, nihil sane est, cur secernere hanc, de qua quaerimus, a ceteris formam cogamur; at sunt eaeque graves causae, quae facere id nos prohibeant. nam primum quasi dedita opera paene nullam stropham poetae ita composuerunt, ut aliam formam nullam admiscerent¹); deinde ita
¹) afferas eam stropham, quae Sept. vv. 698— 701= 705—708 legitur, in qua aliae formae nullae insint; at huius strophae prorsus eandem rationem atque eius esse, quacum coninncta est(686— 688= 692= 694), nemo est, quin videat. sunt praeterea loci quidam, quos dochmiacos non iudicemus, ut Aesch. Suppl. 679= 689.


