De versuum paeonicorum et dochmiacorum apud poetas Graecos usu ac ratione.
Particula IV.
Cum ante hos quattuor annos de versuum paeonicorum et dochmiacorum apud poetas Graecos usu ac ratione quae mihi viderentur litteris mandare forasque dare instituerem, fore non putavi, ut haec mea commentatio per tantum temporis spatium extracta tot annos quasi dvev egadijſe, ut est in proverbio, incedere cogeretur. at enim accrescente in dies, ut fit, dum progrediaris, copia rerum et silva, cum praesertim omnia scaenicorum poetarum carmina dochmiaca accurate recognoscenda signisque metricis describenda mihi proposuissem, ita auctum est et multiplicatum huius dissertationis argumentum, ut angustis programmatis finibus com- prehendi satis commode non possit. quare quamquam incohatae carminum dochmiacorum recognitionis tertia fere pars nondum est vulgata, tamen, quo celerius ad id, quod recte quis initium dixerit omnis huius disputationis ac fundamentum esse, perveniamus caputque tandem huic nostro opusculo imponamus, dabitur fortasse haec a viris doctis venia, ut nulla amplius mora facta ad leges pergamus explicandas, quas in carminibus dochmiacis condendis scaenici Graecorum poetae sibi scripserint. quamquam ne sic quidem hoc anno commentatio mea absolvetur. cuius cum non plus duo in praesentia capita typis exscribi possint, hac quarta particula de formis tantummodo dochmiorum et de legibus responsionis breviter exponemus.
I.
Formarum igitur triginta duarum, quas Seidlerus olim constituit, ex iis, quae de numero paeonico et dochmiaco supra disputavimus, quasi iustae et legitimae sunt hae duae: C—S— r IxEraν αeεσσ(Eum. 151) et——S— drenaν*ꝓ(Antig. 1307), quos Graecorum metri- corum rationem spectantes rrödac uvoove dicere possumus. etenim cum dochmium mono- metrum paeonicum esse cum anacrusi legitima iudicaverimus, cumque hanc modo ex tribracho, modo ex iambo fieri cognoverimus, solutionibus ceterarum longarum remotis duas illas, quas nominavi, formas exsistere apparet. quae ut primariae, ita omnium longe usitatissimae formae sunt adeo, ut dochmiorum, qui quidem superstites in operibus scaenicorum ad nostra tempora pervenerint, quos ad duo milia numero esse iudicaverim, altera paene tertia, altera amplius quarta pars efficiatur. quamquam singularum formarum usu vehementer inter sese poetas
discrepare res est notissima, nam cum apud Euripidem maximeque apud Aeschylum prior 1


