IV
ingenii atque indolis praestantiae admirator, Latino ser-— mone reddit ³), tum permultis librorum suorum locis, quos referre omnes longum est, nunquam aliter nisi summa cum veneratione de Isocrate loquitur d; post splendidam Dionysii Halicarnassensis commentationem; denique post innumera fere cademque honorificentissima cum veterum tum recentiorum testimonia, in quibus docta cum elegantia scriptam Hieronymi Wolfii disputationem silentio prae- terire non licet 6, post tot igitur tantaque documenta, quid tandem nostra laus efficeret, quem decorem ad- deret, quid non vel deterius redderet? Isocratem ita- que elegi, ex ejusque orationibus eam, quae inscribitur Panathenaicus, a sene prope centenario conscriptam D0. Ad hujus orationis capita quinque priora ita commen- tatus sum, ut lectionem vulgatam, qualis erat ante edi- tos ab Im. Bekkero Oratores Atticos, ex egregia Coraji editione sequerer, atque Bekkerianam cum reliquam, tum praecipue Codicis Urbinatis, varietatem accuratius
3) Cic. Orat. I. l. No. 41.
4) Ex multis unum hic afferram dictum CrcERONIS Orat. I. 1I. No. 42: „Me autem, qui Isocratem non diligunt, una cum Socrate et Platone errare „Patiantur.“
5) DroNYs. HArICARN. De Aij. Oratt. pag. 534— 585(Reiske Vol. V.)
6) Cfr. Operum Isocrat. Editio Wolſiana major,(Basileae 1570. fol.)
col. 681 sdq. 7) Inter multos vid. Crc. De Senect. cap. V.


