Druckschrift 
spec. 1 (1835)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

v

examinarem, dictisque rationibus aut commendare cona- rer, aut rejiciendam statuerem. Ac ne reticeam, quae sit mea de Codice Urbinate sententia, liber est longe

praestantissimus, quem prope dixerim Isocratis sospita- torem: at ista praestantia effecisse videtur, ut Bekkerus et alii nimium interdum ejus auctoritati tribuerent. Equi- dem, nisi id alius occupat, ad Panathenaicum totam Ur- binatis varietatem accuratius examinabo, atque ut singu- la sese habere arbitratus fuero, ita virorum doctorum judicio subjiciam. Porro, quoties in locum inciderem, cujus sive sensus subobscurus videretur, quive aliqua difficultate laboraret, sive interpretum et editorum in- curia adhuc minus esset expeditus; toties id mihi agen- dum esse duxi, ut tenebris quantum undique possem lucis afferrem. Quodsi interdum nimia cum prolixitate scripsisse, sive res minus necessarias tractasse videor, velim id excusationem habere apud viros doctos, qui has pagellas fortasse sint inspecturi: etenim nolui me profiteri doctorem eruditorum, verum haec scribens per- petuo mihi quodammodo videbar versari inter provectio- res eosdemque ad verba mea libenter attendentes disci- pulos, qui, ut pie omnia magistri dicta exciperent, ita ex singulis aliquantulum saltem commodi lucrarentur. Ce- terum quominus majori quadam instructus doctrinae co-

pia ad opus meum accederem, eaque, quae vulgo requi-