Druckschrift 
spec. 1 (1835)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

L. 8.

Cum esset aliquid in hos dies publice scribendum, id- que ex ordine ad me munus pervenisset; prius quidem fuerat consilium meum, ut quae mihi passim per hos annos ad veterum scriptorum locos difficiliores adno- tassem, ea singula colligerem, collectaque et, quantum fieri posset, disposita in publicum prodire sinerem. At brevi ita mihi visus sum meliorem rationem initurus, si meas illas notulas oportuna quamque occasione propo- nerem, atque in praesentia unum alicujus scriptoris lo- cum commentario perpetuo illustrandum susciperem. Hinc memor, quam suavem mihi juveni voluptatem quondam praebuerat lectio Isocratis, minime diu dubius eram, ad quem potissimum Scriptorem animum adver- terem. Non est hujus loci nec temporis multis atque magnificis verbis in Isocratis laudem excurrere. Post celeberrimum de eo judicium Platonis D), quiexagitator omnium rhetorum hunc miratur unum ²); post insignes laudes Ciceronis, qui cum Platonis verba, tantae et ipse

1) PrATox. Phaecdr. p. 279 A. B., ubi vid. SrALELBAUM. 2) Sunt haec verba CroERoONIS Orat. cap. XIII. No. 42.