Druckschrift 
2 (1843) {Sive De vetere Medorum regno
Entstehung
Einzelbild herunterladen

69

congruat cum Hystaspe, Darii patre 1). Quare Gnorerrxpus ²) multo rectius ad Hystaspem retulisse videtur memoriam ejus quem alii ad Darium referri voluerunt. Idem Hystaspe censet eo magis Vistagçpam significari potuisse, quod ille, si non suprema potestate, at regio tamen nomine non Persiae regno, sed provinciae regni praefuisse videatur ³3). Sed tamen sola nominum similitudine vix, credo, quidquam proficietur, praesertim quum nomen Hy- staspes(Vis täcpaha is qui equos sibi parat, ut Lassenus docet Altp. Keilinschr. p. 43, vel, ut Burnouf Yacna p. CV interpretatur,écuyer) latius apud Persas patuisse videatur et ad plurimos simul homines pertinuisse. Qua de causa Grotefendus vellem cavisset ne, simi- litudine nominum ductus, utrumque regem confunderet et de Zoroastris aetate certi quidquam suspicaretur. Quem si recte statuisse concederemus, pari jure cogeremur ut reges Ke Khosro et Cyrum, quorum et ipsorum nomina plane conveniant), eosdem fuisse putaremus. Id quod fieri nullo modo potest. De Zoroastre vero tacere quam nihil dicere malumus; cujus de aetate constituenda nos quidem cum Niebuhrio) plane desperamus.

De traditis autem Medorum rebus, ut brevissime complectar, haec nobis stat sen- tentia. Veram rerum gestarum memoriam perscriptam habes apud Herodotum et Ctesiam, dummodo alterum ex altero suo quemque loco correxeris. Nam ille peccavit in Aslyagis rebus, hic in iis maxime quae Dejocis(Artaei) memoriam antecedunt. Nec minus fide digna sunt ea quae in libro Vendidad de rebus Ariorum antiquissimis memoriae prodita sunt. Quae vero reliqua de regibus Ariorum vel heroibus non Zendici solum libri, sed etiam Firdussius praedicaverunt, hanc non historiam dices, sed famam mythicam, ad posteros a majoribus ore propagatam. Hos itaque reges si qui revera vixisse putarunt et vel cum Herodoteis Ctesianisque regibus conciliare conati sunt, non minus a vero videntur aber- rasse quam si quis Chaldaeorum antiquissimos reges apud Berosum, aut apud Graecos Her- culem vel Cecropem vel Danaum ad vulgarem hominum vitam et consuetudinem conformare voluerit. Unum historicae veritatis vestigium nescio an illis Turaniorum incursionibus insit, modo ne has ad eas Scytharum invasiones retuleris quas Herodotus et Ctesias tra-

¹) cf. Burnouf, Mém. sur deux inscript. cunéif. p., si recte memoria teneo, 114.

2) Neue Beiträge z. Erläuterung der Babylon. Keilschr. Hann. 1840. p. 62.

3) Hoc confirmare vir doctus poterat Amm. Marcellini testimonio XXIII, 6, 32:cujus scientiae (Magicae) saeculis priscis multa ex Chaldaeorum arcanis Bactrianus addidit Zoroastres; deinde Hystaspes, rex prudentissimus, Darii pater. Hunc locum, notatu dignissimum, miror ab iis esse neglectum qui Zendicos reges cum Herodoteis et Ctesianis confundi voluerunt.

4) Hoc perspicue docuit Burnouf, Mém. sur dux inscr. cun. p. 170.

5) Kl. hist. Schr. p, 200: Das Zeitalter des Magiers Zoroaster ist vollkommen mythisch, und die ungeheuer abweichenden Angaben desselben sind zu keiner Erörterung geeignet. Als Urheber der mag. Religion gedacht, muss es in ein ganz fernes Alterthum gelegt werden, und die allerunhaltbarste Meinung ist zuverlässig die welche ihn nach Cyrus setzt, weil Hystaspes für Darius, Hystaspes Sohn, gelten soll.