Druckschrift 
2 (1843) {Sive De vetere Medorum regno
Entstehung
Einzelbild herunterladen

68

cum Herodotea narratione conciliandis! Nec magis confido cuiquam etymologo probatum iri quae de Ctesianis regibus idem vir doctus in medium protulit. Ex his enim negat separandos esse Mandaucem a Minotschero, Sosarmum a Zu Tebmacpae fllio, reliquos ait permutatis literis esse corruptos(1!1). Sic Arbacem opinatur commutatis literis dicendum esse Abracem i. e. Afridunum, ideoque scriptum esse nomen ab Herodoto Phraortem, a Syncello Aphraartem i. e. Afratem i. e. Afridunum(!). Item Artycae nomen depravatum esse ex Vrat-Kas i. e. Irets. Arbianem eadem ratione corruptum videri ex Abrasian i. e. Afrasiab(!); Artaeum e Karsaò i. e. Kerecäcpa; Artynem, cujus nomen natum sit e Nytar-és, non diversum esse putandum a Newdero(1!), Aspadam esse Sapad-am i. e. Ke-Kobad(!), Astibarae nomen e Kawus depravatum videri(11). Qua quidem re mehercle ignoro quid plus valeat ad illa con- ciliandi studia irridenda et jure quodam explodenda. In his tamen non constitit Hallingius, sed eo temeritatis processit ut in duobus extremis Ctesianis regibus nomina tantum, in reliquis vero et nomina et annos censeret esse commutanda, ut Arbaces cum annis 28 Fe- riduno responderet, qui habet annos 488(7), Mandauces cum annis 50 Minotschero, qui annos habet 120, porro singulis singuli reliqui. Neque illud arbitror ulla ratione defendi posse quod idem(p. 345 sqd.) heroes Persarum, Sal et Rustum, regnum Iraniae orientalis tenuisse statuit, qui Medorum reges(Minotscherum ejusque successores), etsi potentia longe inferio- res, quietos tamen esse sinerent; a Bahmano(Artaxerxe Longimano) tandem regnum illud periculosum esse sublatum. At vero Rustum ejusque pater, ut est in fabulis Persarum, non reges erant, sed regibus Iraniorum serviebant. Neque rectius Hallingius(p 245 sqq.) Aethiopum(Cuschitarum) nescio quod regnum in Bactriana indagasse sibi visus est, quum constet Aethiopes Asiaticos in Gedrosorum finibus habitantes, Indum flumen accoluisse ¹) atque inde in Africam trajecisse ²).

His ita disputatis, nullo pacto concedimus, reges Medorum Herodoteos et Ctesianos cum iis debere confundi qui libris Zendicis poëtarumque vocibus celebrati sunt. Nec quis- quam, opinor, qui sobria mente utrumque genus inter se comparare instituerit, ullam aut nominum aut rerum gestarum similitudinem inveniet. Quam qui indagasse sibi visi sunt, hi omnes non reputaverunt, Ctesianos reges et Herodoteos Medis tantum nonnullisque fini- timarum nationum, Zendicos autem(sit venia verbo) Ariis universis praefuisse narrari. Accedit quod illi regnarunt eo tempore quod ab Herodoti non procul abesset, hi vero, si eos unquam exstitisse velis, ad remotiorem aetatem referendi sunt. Hoc primus Rhodius rectissime intellexit ³3), qui quum alia, tum hoc recte statuit quod Vistäcpam in antiquissimum tempus rejicendum putavit 4) vetuitque cum Dario Hystaspis filio permisceri. Nam cum Dario quid tandem ille rex habet commune? Nomen certe nequaquam, quippe quod plane

h) Her. III, 94; VII, 70.

) Syncell. p. 286. Dind.

3) die heil. Sage des Zendvolks. p. 136 sqq.

¹) Hoc idem censuit Heerenius, gesammelte hist. Schriften. X. Theil. p. 439.