67
ille 1) Dschemschidum et ipse confudit cum Dejoce, Phraortisque nomine censet plures simul reges esse comprehensos, Feridunum, Minotscherum, Newder, Su, Keresäçpam; Cyaxaris autem regno duos simul significatos, Ke Kobad et Ke Kawus; Ke Khosro esse Cyrum; Lohräcpam non disjungendum a Cambyse et Smerde Mago; Vistägpae nomine Darium Hystaspis indicari. Ctesianos reges Dejoce non esse aetate superiores, sed eosdem videri quos Herodotus memoret, nisi quod hic plures praeterierit, Ctesias eosdem mutatis nominihbus perscripserit et ita ut nullus deesset. Quae quum ita sint, Phraortem(Feridu- num) Arbaci respondere, neque huic soli, sed iis etiam qui illi successerint, Mandauci (Minotschero), Sosarmo(Newdero), Artycae(Su), Arbiani(Keresacpae); Cyaxarem agnosci oportere in Artaeo(Ke Kobad) et Artyne(Rustum) et Astibara(Ke Kawus). Huic, inquit, opinioni suffragatur etymologica ratio, quum Ky, quod est in Cyaxare, non diversum sit ab Art, quod est in Artaeo et Astibara(!). Quod equidem plane non video. Artynes autem quod ab Rustumo, regni Tranici heroe, non discernendus sit, ait eo probari quod Aegyptii Martem appellaverint Aprns(1). Quo nihil absurdius. Nec minus temere prolatum videtur historicum quod esse voluit argumentum. Scilicet Cyaxaris cladem Scytharumque imperium Asiaticum ad regem Ke Kawus, contra Masenderanos profectum in vinculisque detentum, referri voluit! Quod quam perversum sit, quivis intelligens harum rerum existimator facile dijudicabit..
Hallingius vero quae de iisdem rebus hallucinatus est ²), velut de Feriduno, quem eundem esse voluit atque Perseum, Danaës filium; de Zohako, quem confudit cum Cepheo, Andromedae patre; de Zohdki serpentibus, quibus æäros illud, Andromedam devoraturum, significatum censet, et quae reliqua sunt, recoquere non lubet, nec quemquam spero futurum esse qui vitio nobis vertat quod ejusmodi commentis refutandis operam nullam impendimus. Conciliandi autem rationem hanc ille secutus est(p. 348 sq.) Dejocis nomen ait non diversum esse a Dhohdki i. e. Assyriorum regis, qui Medos in suam potestatem redegerit; quae narraverit Herodotus de Dejoce, ad Dschemschidum pertinere, cujus nomen cum illo confundi facile potuerit. Phraortem et nomine et rebus gestis(!) eundem videri atque Feridunum, quippe qui Medos Zohdki i. e. Assyriorum servitute liberaverit. At vero Phraortes ab Assyriis ipse non modo superatus sed etiam interfectus est! Phraortem ait se- cundum Herodoti rationemsecutos esse Keanidas(1); hoc ipsum videlicet apparere e nomine Cyaxa- ris id est Kya-Xaréès,(quod depravatum sit ex vocibus Kai-Kobad(!)); Cyaxaremque potissimum apud Herodotum eo nomine usum videri propterea quod Keanidarum generis princeps fuisset. Astyagis nomen depravatum viderie Kai Kawus; Kawus autem pariter ut Cyrum corruptum dicit e nomine regis Khosro; siquidem Kobad, Kawus, Khosro agnoscantur necesse sit in Cyaxare, Astyage, Cyro. Hac tanta levitate vir doctus usus est in alienissimis et nominibus et rebus gestis
¹) Wien. Jahrbb. IX, 13 sdq. ²) Gesch. der Skythen. p. 304 sad. 9*


