Druckschrift 
2 (1843) {Sive De vetere Medorum regno
Entstehung
Einzelbild herunterladen

66

Non rectius eisdem de rebus disputavit Hölty 1). Qui Dschemschidum eundem esse voluit atque Dejocem, quum aliis usus rationibus satis infirmis, tum hoc quod Dschemschid pariter ut Dejoces homo fuisset privatus. Id quod libris Zendicis aperte repugnat. Nam si Dschemschid ab Oromasde jubetur legem divinam patefacere populo, minime sequitur ut primo vitam egerit privatam, deinde a populo ad regnum evectus sit. Quod autem vir doctus aurei saeculi felicitatem, quae Dschemschidi temporibus regnasse perhibetur, ad Dejocis illam qua Medorum Gvοtay compescuit, dexteritatem retulit, hoc dubito perversius an ineptius dictum sit. Nec minus illud absurdum est quod Dschemschidi domo, luminibus illustrata(cf. supr. p. 15), Dejocis arcem, muro circumdatam septemplici splendidisque coloribus distinctam, significatam putat; aut illud quod fabulam commenticiam de Dschem- schido adversus Deum rebellante et in occultis regnante ad Dejocem accommodari voluit, qui institueret ut rex in publicum raro prodiret. Sponte concidunt etiam illa quae de reliquis regibus minus recte statuit(p. 60 sqq.). Quippe Feridunum censet eundem fuisse atque Phraortem, Zohàko Persas indicatos, quos a Phraorte superatos Herodotus narret; id quod inde ait apparere quod Zohùkus in monte Demawend, qui mons in Perside septen- trionali positus sit, vinctus narretur(!1). At mons ille in veterum Medorum finibus, non Persarum, quaerendus est. Cyaxarem denique cum Vistâçpa confudit, his usus rationibus, primum quod alter a Scythis incursantibus victus legatur, alter vero et ipse a Turaniis cladem acceperit; deinde quod ille Assyrios aggressus sit, caesum patrem ulturus, hic autem(ut traditum sit libri Vendidad Fargard 2.) a Zoroastre jubeatur amissam regiam sedem recuperare. Ab Assyriis enim, caeso Phraorte, caput regni, Echatana, expugnatum videri(1) ¹) Cyaxaremque coactum ut in orientales regni sui tractus, id est Bactrianam, se reciperet. Hoc ipso tempore, quum Bactris ille detineretur, Zoroastrem prophetam exsti- tisse qui Vistägpam(Cyaxarem) ad redintegrandum Assyriorum bellum caputque regni recu- perandum instigaret. Qua re nihil perversius cogitari potest. Nam primum Assyrii illo tempore tantum aberant ut alios infestarent, ut bene secum actum putarent, si quis ipsos quietos esse pateretur. Deinde in libro Vendidad(Farg. 2.) expugnatae sedis regiae ne levis- sima quidem mentio facta est. Verum ut olim rex Dschemschid ab Oromasde jubebatur legem divinam patefactam cum populo communicare, ita hoc loco VistAcpae filins ab eodem jubetur eandem legem instauratam ad populum deferre. Locus enim hic est:Quaerit ab Oromasde Zoroaster: Quis est qui legem divinam ad homines qui Verefschue incolunt, quos Dschemschid perfectos effecit, deferat? Tum ille, deferto, inquit, Paschutan (Vistäcpae fllius).

Nec magis probanda videntur quae sunt ab Hammero et Hallingio prolata. Quorum

¹1) libro laudato p. 53 88.

2) ad hanc rem comprobandam non dedignatus est ad fabulosum libr. Judith(c. I.) provocare, ubi traduntur quae cum rerum gestarum memoria, aliunde comperta, nullo pacto conciliari nec possint nec debeant.