Druckschrift 
2 (1843) {Sive De vetere Medorum regno
Entstehung
Einzelbild herunterladen

65

statuit esse Dejocem, Re Rawus Cyaxarem, ridiculeque solis illam defectionem, a Thalete praedictam, ad illud referri voluit quod Firdussius de rege Ke Kawus, subita caligine perculso(cf. supr. p. 26), fabulatus est 1). Quae reliqua de eodem rege protulit, referre longum est. Quod autem Cyrum confudit cum rege Ke Khosro, Astyagem cum Afrasiab, et Lohrâcpam catalogo regum Persicorum fraude sacerdotum insertum existimat eo loco quo Cambyses et Pseudo-Smerdes nominandi essent, hoc ita comparatum est ut nos refutatione multo etiam magis supersedere merito posse nobis videamur.

Nec propius ad veritatem accessisse dicendus est Görres 2). Is enim, quod mireris, Zohakum confudit cum Nimrodo vel Sesostride vel Nino,Cuschitarum regibus Babyloniis, qui Dschemschidum regno depulisset, Feridunum autem eundem esse statuit atque Beletaram, qui genus Dercetadarum imperio spoliasset. Feriduni successores ait eosdem esse ac reges Assyriorum usque ad Sardanapalum; Ke Kobad, qui illos exciperet, non disjungendum esse ab Arbace Medo, et illius nomine primam partem Ctesianorum regum comprehendi (p. LXXIX sd.). Hoc eo magis absurdum judico quod Ke Kobad ne apud Firdussium qui- dem ulla vi armorum ad regnum pervenisse traditur. Praeterea regem Ke Kawus confudit cum Dejoce, neque cum hoc solo, sed etiam Phraorte et Cyaxare et Astyage, et res alie- nissimas perversissime miscuit(p. CX sqq.). Quum enim Ke Kawus in oriente moraretur, in occidente ait exstitisse Chyniladanum Nebucadnezarem(?), regem potentem Assyriorum, qui illum proelio vicerit; hoc ipsum autem referendum esse ad Phraortis cladem Ragaeensem(!): de qua nihil constat nisi ex fabuloso libro apocryphicô qui inscriptus est Judith(c. 1). Sub eodem rege Turanios in Mediam invasisse. Hoc pertinere ait ad bellum illud, inter Astibaram et Sacas conflatum(!). Sacarum imperium duodetriginta annorum fuisse; totidem annos Ke Kawus in Assyriorum(sic!) carcere inclusum videri: hoc vicissim ad Cyaxarem pertinere. Jam regem Ke Kawus ab heroe Rustum vinculis solutum legimus, eundemque regibus tribus foederatis proelio superiorem evasisse(cf. supr. p. 26). Hoc vir doctus refe- rendum putat ad pugnam Circesiensem, qua Nebucadnezar i. e. Rustum(!) cum Medis junctus, Assyrios domuerit Neconemque, qui cum regibus Phoenicum et Aethiopum Assyriis auxilio venisset(?), superaverit. Paulo deinde post(p. CXXVI) autem Nebucadnezarem cum rege Re Kawus ipso confudit. Nos nihil contra disserendum nobis arbitramur; vellemus tamen vir doctus historiarum libros accuratius inspexisset. Tum enim longe meliora eum docuisse consentaneum est. Non minus inepta de rege Lohräcpa protulit, quem argumentis usus infirmissimis(p. LXXXVIII sqd.) cum Hystaspe, Darii patre, permutaverit. Quae porro de Rustumi et Espendiari certamine, de Bahmano, de regina Homai, de rege Darab, cum Persarum historia aliunde cognita conciliandis nugatus est(I, p. CCIII; II, 350 sqq.), jure praetereunda nobis esse putamus.

xxꝙꝙ-

1) Hac de re non minus perverse statuit Anquetilus. Mém. de l'acad. des Inscr. T. XLII, p. 334 39. 2) die Heldensage von Iran, I, p. VII sqq.. 9