Druckschrift 
2 (1843) {Sive De vetere Medorum regno
Entstehung
Einzelbild herunterladen

64

Sed jam videndum est illud, num Ctesias et Herodotus cum libris Zendicis et poë- tarum carminibus ad concordiam adduci possint. Quod equidem, ut supra significatum est, fieri omnino posse nego et temere eos fecisse censeo qui utrumque genus scriptorum conci- liare studuerunt. Et infelicissimum quidem conciliandi periculum fecit Anquetilus 1). Is enim Ariorum reges cum regibus Chaldaeorum ineptissime confudit, singulorumque nominibus multorum simul dynastarum aetates significatas censuit. Dschemschidi regno Chaldaeorum reges indicari qui Babylonem olim tenuissent; Zohàko, qui primo dux fuisset Ariaei(ap. Diod. II, 1) Arabum regna Babylonica ²); Feriduno, qui idem esset atque Beletaras Assy- rius(ap. Agath. II, 25. Nieb.), Assyriorum imperium Babylonicum ad Medorum usque defectionem comprehendi, quod dqurasset quingentos annos, et ad hoc temporis spatium referendos esse illos 520 annos Assyriorum Herodoteos. Arbacem ait ducem niilitarem fuisse, per quem rex Persarum Minotscher poenas occisi avi Irets de interfectoribus Salem et Tur repetiverit. Qui autem Arbaci successerint, Mandauces, Sosarmus, Artycas, Ar- bianes, his respondere reges Minotscher, Newder, Zu, Reresäâcpa, Ke Kobad. Hos omnes, a Turaniis quippe vexatos, impeditos esse quominus subditas gentes in officio continerent. Ita factum esse ut Assyriorum regnum jacens velut resurgeret, et Sanacharibus captivos homines in Mediam abduceret(!1N. Primos autem Keanidarum reges Cyaxaris Herodotei regno comprehendi. Quin etiam causam quare Scythae in Mediam invaserint, indagasse sibi visus est(p. 488). Nimirum Scythae Assyriis consanguineis opem tulerunt(!). Neque vero vir doctus sibi ipse videtur constitisse. Nam quum Zohâkum(p. 485) Arabum regem esse voluisset, tamen eundem(p. 514 sqq.) cum Dejoce confudit et Herodotum inepta ratione erroris convincere conatus est. Hunc enim censet, quum eos reges memoriae proditurus esset qui Assyrios excepissent, Dejocem habuisse loco Zohàki, Phraortem pro Feriduno, Eeanidas pro Cyaxare, et qui ad multa simul dynastarum genera referendi essent, hos ab illo trium hominum aetatibus esse circumscriptos. Phraortem constat Ninum oppugnasse caedemque patris a Cyaxare filio esse vindicatam.Voilà, inquit AnquetilusTIrets, fils de Féridoun, tué par Salem, roi de Ninive(?) et dont la mort est vengée par Minotscher(!). Sed piget ejus commenta longius persequi, nedum refellere, qui, quid sibi vellet, ipse parum recte novisse videatur.

Alii alias conciliandi rationes inierunt. Sicuti Pohnejus 3) Pischdadidarum gente reges Assyriorum, Medorum reges Keanidarum genere significatos putat. Zohaàki enim nomine Nini successores ait indicatos 4), Feridunum vero ab Arbace non diversum videri. Ke Kobad

¹) Mém. de Pacad. des Inscr. T. XL, p. 356 sqq.

2) Eodem ſere redeunt quae nuper J. Mon proposuit, qui Zohàko et Feridund censet Arabica et Medica Babylonis imperia significata esse. cf. Journ. Asiat. T. XI, p. 281. 286.

3) Chron. d'Hérodote. p. 287 sdd.

4) Cum hoc consentire videntur Hallingius(I. c. p. 245 sq.) et Vullers(I. c. P. 57), qui Zohako significatum putant nescio quem Assyriorum regem, qui Persas domuerit, illiusque mille annis id tempus comprehendi quo Persia esset Assyriis subjecta.