63
parem fuisse inter pares, quum plures existerent duces, qui singulas Mediae provincias suo quisque nomine judiciali quadam potestate obtinerent. Hos vel duces vel judices ab Hero- doto quidem esse praetermissos, a Ctesia vero perscriptos. Quum autem intervallum, quod esset inter Arbacem et Dejocem, triginta tantum et novem annorum fuerit, fieri non posse quin plerosque judicum aequales fuisse censeamus. Jam vero biblicis libris legimus Salma- nassaro, Assyriorum regi, Medos paruisse. Huic ille difficultati sic mederi conatur ut Sal- manassarum statuat, tributo denegato, in Mediam impetum fecisse et aliquot terrae tractibus esse potitum; quum autem aditus propter montium naturam inaccessibiles nactus esset, a bello persequendo abstinuisse et in Syriam, quae facilius domari posset, arma convertisse. Hanc totam opinionem, qua mirum in modum omnia permiscentur, satis superque refutasse nobis videmur in diss. de reb. Ass. p. 34.
Superest ut Bougainvillii sententiam ¹) breviter significemus, non tam eo consilio ut nos in ea refutanda perdamus oleum, sed ut, quantum et ipsa ab omni similitudine veri abhorreat, quiv is dijudicet. Nam ille quum recte censeat Ctesianos reges, qui memorentur ante Dejocem, judices esse non posse, negat tamen reges Herodoteos cum Ctesianis omnino conciliari posse. Primum enim ait Parsondae defectionem et bellum contra Sacas in Hero- doteum ullum regem cadere non posse. Quod equidem non intelligo cur non potuerit. Deinde Artaeum confundendum non esse cum Dejoce, qui sexaginta annis posterior sit. Ctesiam pariter et Herodotum vera pro se quemque tradidisse, sed de diversis utrumque regnis aequalibus esse locutum. Alterum regnum, idque vetustius, quod ab Arbace conditum sit ex Assyriaci ruinis(circiter ann. 900), ad Medos nequaquam pertinuisse, sed ad alias gentes mi- nores, Medicique nomen habuisse propterea quod et Medorum ex rebellione traxisset ori- ginem, et ipse Arbaces natione Medus fuisset. Medos autem ad Dejocis usque tempora libera usos esse republica regibusque caruisse. A Dejoce alterum illud regnum esse conditum, idque jam vere Medicum, cujus splendore vetustius illud obscuratum sit. De hoc vetustiori Ctesiam locutum, de illo Herodotum. Ctesianos reges, qui Babyloniis regibus postea pa- ruerint, in Elymaide consedisse et urbe capitali Susorum, Herodoteos in ipsa Media et sede regia Echatanorum. Hos et ipsos postea Babyloniis tributarios factos.
Quae quidem opinio quantopere certissimae memoriae repugnet, vix, credo, necessa- rium est ut pluribus declaremus. Nec magis opus videtur ut quae de iisdem rebus Eusebius (chron. can. p. 315 ed. Mediol.), Syncellus(p. 205) et Samuel Aniensis(p. 16 ed. Mediol.) hallucinati sunt, hoc loco commemorem, praesertim quum de his quid ipse sentiam, alio loco ²) significaverim.
Quae quum ita sint, persistimus in his quae supra de Ctesia et Herodoto facile con- ciliandis disputavimus, idque tuebimur tam diu quamdiu gravioribus argumentis non erimus refutati.
¹) Mém. de Pacad. des Inscr. Tom. XXXIII, p. 1— 32. 2) de reb. Ass. p. 29.


