Druckschrift 
2 (1843) {Sive De vetere Medorum regno
Entstehung
Einzelbild herunterladen

62

idem sit atque Cyaxares, regum et annos et nomina esse duplicata. Quos duplicati nomen

regis habuisse voluit, hos uncis includemus. Ordo igitur hic est 1. Arbaces regnat..... 28 annos 4. Artacus= Cyaxares. 40 annos 2. Mandauces.. 50[Artynes= Arbianes= Phraortes 22» [Sosarmus= Arbaces 30 1[Astybaras= Artaeus= Cyaxares 40 1 [Artycas= Mandauces=Dejoces 50 15. Aspadas........ 35 3. Arbianes= Phraortes. 22» Hanc duplicandi rationem ait secutum esse Ctesiam ideo quod calculos Assyriacos cum Grae-

corum de capta Troja calculis congruere voluerit. Teutamus enim, quo imperante Assyriis, bellum Trojanum gestum sit ¹), vixisse trecentos et sex annos ante Sardanapalum. Bellum Trojanum confectum esse anno I184; regnum Medorum eversum anno 561; a Teutamo ad Sardanapalum fuisse 306 annos; igitur inter Sardanapalum et Medorum imperium eversum interfuisse spatium annorum 317(561+ 317=878+ 306= 1184). Jam vero secundum Vol- neji rationem quinque tantum Medorum reges cum annis 175 in annalibus perscripti erant. Horum numerum, inquit, parum sufficientem Ctesias duplicavit regesque mutatis nomi- nibus repetivit. At hoc si fecisse Ctesiam arbitramur, nonne merito levissimus et ineptis- simus homo judicandus est, qui falsis rebus fictis, memoriam haud inscius miserrime tur- pbaverit, ratione ductus satis infirma tenuique?

Aliam duplicationis causam, multo etiam minus probabilem, Hilzigius excogitavit ²), qui Ctesiam ait Herodoti locum I, 130 corruptum(d) ita intellexisse videri ut ad 128 Me- dicae dominationis annos Scytharum 28 annos addendos putaret. Quum vero Medis Asiae superior a Phraortis demum aetate parere coepisset, summam exstitisse annis 59 minorem, quam ille expleverit eo ut Phraortem et Cyaxarem cum annis sexaginta duobus duplicaret*). Id autem ex eo constare quod tres annos supervacuos Ctesias Artycae-Dejoci, quem He- rodotus narret 53 annos regnasse, detraxerit. At enim non reputavit Hitzigius, Ctesiam, annales regios secutum, ab Herodoti auctoritate nequaquam pependisse. Duplicandi igitur illa quam voluit ratio ex Herodoto perperam intellecto nasci nullo modo poterat.

Nec magis recte Larcherus videtur de Medorum regibus Ctesianis existimasse), qui Medos inepte statuerit anno 748 ab Assyriis defecisse; eorum exemplum imitatos Babylonios, et in partae libertatis memoriam aeram Nabonassari(quam constat ab anno 747 initium duxisse) institutam videri. Sardanapalum eundem esse ac Phulum, qui oppugnatus in urbe Nino, se concremaverit. Ninum tamen non esse deletam, sed fractam, nec regnum eversum, sed tributarium factum. Medos enim et Babylonios, postquam succedenti regi Nino II (quem habet ineptus chronographus Castor) sive Tiglath Pilesaro tributum imperassent, in sua quosque regna se recepisse. Arbacem autem non principatum tenuisse Medorum, sed

1) Diod. II, 22. ²) Der Prophet Jesaja übers. u. ausgelegt. p. 2944. 3) Chronologie d'Hérodote. Tom. VII, p. 248s4d. et Mém. de l'acad. des Inscr. T. XLIV. p. 362 sdq.