Druckschrift 
2 (1843) {Sive De vetere Medorum regno
Entstehung
Einzelbild herunterladen

61

fuisse, sed Assyriorum regibus subjectos. Quos vero Ctesias post Arbianem deinceps im- perasse Medis tradit, hi jam sui juris erant, Assyriorum servitute liberati. Etenim qua- tuor ultimi reges Ctesiani non dubito quin iidem habendi sint ac reges Medorum Herodotei, ut Artaeus Dejoci respondeat, Artynes Phraorti, Astibarae Cyaxares, Astyages Aspadae. Nam etsi nomina discrepant, tamen anni cum Herodoteis optime conveniunt; nisi quod Artaeus annos quadraginta, quinquaginta tres Dejoces regnasse perhibetur. Hoc inde, credo, factum est quod alter Dejocis annos ab eo tempore computavit quo rex factus est partis Medorum, non universorum(nam universos postea demum in unum coëgit Dejoces); alter Artaei tot annos perscriptos invenit quot annos cunctis Medis imperavit. Arbacem autem, non Artaeum quod Ctesias scribit ab Assyriis defecisse, noli mirari. Nam primos quinque reges, ut supra dictum est, tanquam liberos habuit, Medosque tot annis prius defecisse statuit quot Arbaces ab Artaeo(Dejoce) distat. Jam Cteslas narrat Artaeo regnante magnum esse cum Cadusiis bellum conflatum. Hoc idem Herodoto nescio an minus repugnet, si cum Rittero)) Cadusios arbitramur vetustam nobilemque Medorum gentem fuisse. Hos ipsos igitur in illis fuisse putamus quos Herodotus narrat a Dejoce cum reliqua Medorum natione in unum esse contractos. Quamquam probabile videtur, Cadusios, ut Ctesias narrat, Dejoci cladem attulisse, laxiorique coercitos imperio diuturnas gessisse cum reliquis Medis inimi- citias. Quod autem sub Astibara bellum inter Medos et Sacas gestum a Ctesia memoratur, id ad Scytharum incursionem, sub Cyaxare factam, referre non dubitamus. Nam Astibaram saltem eundem fuisse atque Cyaxarem, manifestum est, quum uterque et totidem annos regnasse et Astyagem filium habuisse narretur. Scythas autem a Persis Sacas esse nomina- tos, inter omnes constat ²). Sacas Ctesias scribit cum Medis pacem et foedus fecisse inita- que pactione discessisse. Scythas Herodotus a Cyaxare tradit ejectos. Scythae Mediam deseruerunt: hoc inter utrumque scriptorem convenit; quamvis ipsius rei gestae ratio aliquantum differat.

Longe secus Volnejo visum est. Is enim narratiuncula illa de Parsondae defectione (ap. Diod. II, 33), quae apud Nicolaum Damascenum in excerptt. Valess. p. 426 37 (p. 18 sqq. ed. Orell.) in fabulam ineptam degeneravit, mirum in modum abusus est ³), Artaeum concludens Dejocem esse non posse, quia is Medis solis imperaverit, Artaeus autem (ut est ap. Nic. Dam. I. c.) Babylonis imperium tenuisse videatur. Hoc argumentum ab- surdum est. Nam in Babylonia Medi nunquam dominati sunt, nisi forte tempus illud vetus- tissimum eximis quod Berosus ap. Euseb. Arm. p. 18. ed. Mediol. significavit. Artaeum porro conjecit eundem atque Cyaxarem esse, atque huic fundamento satis infirmo perversis- simam hanc superstruxit opinionem. Sic enim statuit(I. c. et p. 189 sd.), quum Artaeus

¹) Vorhalle europ. Völkergesch. vor Herodotus um den Kaukasus u. an den Gestaden des Pontus. Berl. 1820. p. 283.

2) cf. Her. VII, 64. Eustath. ad. Dion. Perieg. v. 749. 3) Chronol. d'Hérod. p. 149 sqq.