Druckschrift 
2 (1843) {Sive De vetere Medorum regno
Entstehung
Einzelbild herunterladen

70

diderunt, sed potius ad remotiora tempora. Quamquam fatemur, hanc vel ipsam Turanio- rum mentionem venisse nobis in suspicionem: nec temere, credo, Lindnerus(libro laudato p. 228) conjecit, Firdussium, ut qui veterum rerum fabulas ad captum aequalium accom- modaturus esset, plura nomina ex sua aetate in tempus antiquum transtulisse. Sicuti constat, terras occidentales apud Firdussium, etiam antiquiora referentem, Rum esse nominatas ideo quod ipsius aetate imperium Romano-Byzantinum terras ad occidentem a Persis positas complectebatur. Neque a vero abesse videmur, si Firdussium simili de causa Turaniorum nomine abusum putemus, quum praesertim qui Turaniam illo tempore tenebant Tartari vel Turcae, cum Persis saepius conflixissent et ab ipso Muhammede Ghasnavida, quo jubente Firdussius carmen epicum conficiebat, ingenti proelio ad Bactra commisso superati essent et trans Oxum repulsi(cf. Rruu, Lehrb. der Gesch. d. Mittelalters. Marb. 1826. 1. B. p. 594).

Quodsi quis contra monuerit, Turaniorum nomen in ipsis libris Zendicis saepius reperiri,

non magnopere illud curamus. Nam libris illis plura inesse additicia seriorique aetate

apposita, vel ipsa Sassanidarum mentio(dico reges Ardschir Babekan i. e. Artaxerxem I

et Kesra Nuschirwan i. e. Chosroëm I, quos habet liber Zendicus Jescht Sadé 19.) declarat.

Quid autem in iis genuinum sit, quid spurium et commenticium, adhuc nemo conatus est

investigare, nec ante poterit examinari cum aliquo fructu, quam libros mss. omnes editos

lectionumque variarum copiis adornatos habebimus. Quod uti tandem aliquando fiat, Deus

Optimus Maximus faxit!

Erraeata.

Pag. 2. vers. 13. in concord. add. corrig. in ad c. a. . 3. 3. inf. de Roi..» du Roi. 2 8.; 5. post ut inserend.: unius regis nomine. 9. 190. licet. corr. in licet! 16. 7. cultioremque corr. in politioremque. 2 20. 6. inf. quil's.. qu'ils. 24. 22. appropinquat. scribend. appropinquat. 29. 17. inf.*⁴deτα ‿ινννιαα xœατασ τειννα. 32. 5. intelligit.. intelliget. 35. 17. post enim inserend: ait. 36. 14. Maraphi corrig. in Maraphii 27. Phrorti» Phraorti. 37. 8. inf. ey scrib. Sy. 39. 7 2. ejiceret ejecit. 40.» 3. inf.**ρ vng. 9 1143.0» 8. inf. pèere. père! 4 50. 156. vanitatem mendacium scrib. vanitatem, mendacium. 52. 3. inf. αQm ⁴ἀάνι⁶ν 9O†μασετοꝙ. 55. 11. dissimisis.. dissimilis. 58.» 3. Phrartis.... Phraortis.