Druckschrift 
2 (1843) {Sive De vetere Medorum regno
Entstehung
Einzelbild herunterladen

59

proficiscamur. Pugna Marathonia decertatum esse constat Ol. LXXII, 3. Quinto post anno Darius decessit, ann. 485; qui, quum regnaverit annos triginta sex ¹), ad regnum evectus est anno 521. Eodem anno Magus, qui septem ante mensibus regnum occupaverat, inter- fectus est(521 aut 522). Cambyses regnavit septem annos et quinque menses ²), quibus si Magi septem menses addideris, octo completos annos inter id tempus quo Darius et quo Cambyses ad regnum pervenirent, interjectos videbis 3). Cyrus imperii summam tenuit annos undetriginta 4), rex igitur factus est anno 558. Ad regiam enim potestatem, ut Herodotus quidem statuit, non prius evectus est quam devicto Astyage regno Medico finem fecisset. Jam ab hoc tempore si ad illud progrediaris quo Medos defecisse probavimus, interfuisse reperies annorum CLVI intervallum, quod ipsum Herodotus I, 130 accuratissime denotavit. Adversatur nobis Graffius(I. c. p. 150 sqq). Hic enim perversa ratiocinatione seductus, Me- dorum imperium anno 550 eversum arbitratur, et ob id ipsum praeeunte Kalinskio(Com- ment. in vaticin. Chababuci et Nahumi p. 54) temere eos agere censet qui quo anno ad regnum pervenerit Cyrus, eodem eum Medorum imperium evertisse concluderent, atque ex ipso Herodoto multis demonstrare conatur, undetriginta, quos diximus, annis non id modo spatium comprehendi quo Medis ille devictis dominatus sit, sed octo simul annorum inter- vallum quo ante debellatos Medos regulus apud Persas fuerit, Astyagi subditus. Sed id parum felicitcr probare studuit. Nam primum quod monuit, non temere dictum videri apud Herod. I, 214 8οια᷑ναέασαας τα πα ασα, nullius plane momenti est, neque hoc quod est r παννενσα⁹ ullo modo potest ad illud octo quod voluit annorum spatium referri. Namque idem dicit Herodotus de reliquis Persarum regibus, quorum imperii summam indicavit, velut III, 66 de Cambyse(Baotleso. r παᷣ νa Erea*. r. 1.; VII, 4 de Dario(6aαν ν πααἀάe μ³⁸ e. x..) Quorum neuter alius ante populi rex fuerat. Nec magis ex his quae narrat Her. I, 123-28, de regia Cyri apud Persas potestate quidquam conjicere licebat, quum Herodotus Cyrum ado- lescentem privatam apud Persas vitam egisse tradiderit. Ob eam rem Herodotus, quum Cyrus quot annos regnaverit indicaret, vitam privatam in censum vocare non potuit. Imo regni annos undetriginta computavit ab eo tempore quo Medorum rex devictus est. Hoc luce clarius apparet ex I, 130: O?x n(i. e. Astyage superato) Kögosς ενeνεανναςσνταει Qμαάαι roaceds, 2 Ho- œiνεεvos(rex factus est).

Ut omnia quae de Medis disputavit Herodotus, uno in conspectu videres, hanc tabu- lam chronol. subjunximus.

Medi deficiunt ab Assyriis...... anno 714

Medi liberi vivunt sine regib. sex annos. 714 708 Dejoces regnat 53 annos...... 708 655 Phraortes 22. 655 633

.......

¹) Her. VII, 4. Consentit Canon Ptolemaei(apud quem ken AXO) et Eusebius(qui et ipse habet rn dor). Ctesias autem, qui Darium refert annos 31 regnasse, nisi mendum inesse statuis, haud dubie lapsus est, ²) Her. III, 66. 3) Her. III, 67. 4) Her. 1, 214. 8*