Druckschrift 
2 (1843) {Sive De vetere Medorum regno
Entstehung
Einzelbild herunterladen

57

aetatem Sanacharibi, regis Assyriorum, qui eodem tempore adversus Aegyptum 1) et Pa- laestinam ²) profectus est, at pessime re gesta ³), praecipiti fuga se domum recepit. Hac oblata concussi perturbatique regni opportunitate, Medi primi et post eos aliae gentes 4) defecerunt et servitutis jugo decusso in libertatem sese vindicarunt. Hoc dilucide tradit Josephus Antt. X, 2, 2:&ν roατε iᷣ 796 5) ryé AOGοꝙρ ⁶υρν GSæeρꝓνπνρν de MN 2⁴eτιιαινιvααν. Ab anno igitur 714 usque ad. ann. 708 liberi Medi vixerunt, et dννρφνρμς pertaesi sex post annis Dejocem sibi regem crearunt. Et primo quidem Dejoces partem tantum nationis in ditione tenuisse videtur, reliquas Medorum gentes paulatim vi armorum imperio suo subjecisse. Hoc enim ipsum nescio an significare voluerit Herodotus I, 101, scribens: Anidens ro Mndrxdy ISvog oecre e a⁴* robrow †pge. In his qui ad deditionem adacti sunt, fuerunt fortasse gentes montanae, quas regem summum non ita multum curasse suis- que quasi legibus quibusdam usas esse, testis est Strabo XI, 14, p. 456: τοπσπο d Mnded, rJ a⁴ Aεοεμςσασ τνοιν vdν˙εααᷣτιαιιον αeννι ον πηόοσιν eλμανα τοες pelod. Rex electus est Dejoces anno 708): id quod satis convenit cum Diodoro, qui Ol. XVII, 2= 710 a. Chr. illud accidisse testatur 7). Simul apparet, quam perversa eorum opinio sit, qui

vir doctus, Herodoti et Berosi calculos ad res plane diversas esse referendos, nam alter Assyriorum imperium Babylonicum significavit, quod fuerit ante Phulum, alter eorundem Asiati- cum principatum a Nino ad Medorum usque defectionem. cf. de reb. Ass. p. 22 sq.

1) Her. II, 141. Cur Herodotus expeditionem adversus Aegyptum, non Palaestinam, biblici libri contra Palaestinam, non Aegyptum susceptam esse tradiderint, et utraque narratio quemadmo- dum concilianda sit, non est hujus loci disserere. Vid. de his disputantes Bährium ad Her. Tom. II. Excurs. IX. p. 916, et Gesenium ad Jesaj. Tom. II, p. 937 sqd. et Hitzig. ad Jesaj. p. 414.

2) in Palaestinam invasisse Sanacharibum anno 714, abunde patet ex biblicis libris, qui ſactum illud esse doceant decimo quarto post anno quam Hiskias regnum esset adeptus. Hiskias autem regnavit annos undetriginta, ab a. 728 usque ad a. 699. cf. praeter locos, quos paulo post allaturus sum, 2. Regg. 18, 2; 2. Chron. 29, 1 sdq.

3) cf. praeter Her. II, 141 etiam 2. Regg. 18, 13; 19, 35. 2. Chron. 32, 1 sqq. Jesaj. 36, 1;3, 37, 36. Jer. 48, 20 sqd. Tob. 1, 21. Joseph. Antt. X, I.

¹¹) in his nominandi sunt Babylonii, quorum regulus Merodachus Baladan si non defecit, at de- ſectionem certe molitus est. cf. 2. Regg. 20, 12. Jesaj. 39. Joseph. Antt. X, 2, 2.

5) h. e. quum Hiskias rex continuo post Assyriorum discessum morbo letali confectus, post tri- duum reconvaluisset. 2. Regg. 20. Jesaj. 38. 2. Chron. 32, 24 sqd. Factum id anno 714. nam post id tempus vixit Hiskias- quindecim annos(2. Regs. 20, 6; Jes. 38, 5) usque ad annum 699.

6) In eandem sententiam disputavit Conn dands, Advers. chronol. 1n Atuseo Geneiae- Ueraj. 1702. p. 147.

) Diod. II, 32: 2lαmη⁴α νσα το Seuνντεοον ετσ rijg xεσοdexα⁸ OAe⁴˙ος e᷑n Baο Aebo orro M Kvasdns(1. Anræng) 2 ˙8 HOG?dorov. Ceterum in indicanda Herodoti narratione turpiter, nescio casu an consilio, lapsus est Diodorus, referens primum quingen- tos Assyriorum annos, quum quingenti et viginti essent; deinde Medos per multas gene- rationes(&rl ro*³A³ς ενε⁴eς) regibus caruisse, quum nihil ejusmodi significasset Herodo-

8