55
ac satis integrum. Herodotus igitur si nihil aliud significare voluisset nisi superioris Asiae imperium quamdiu Medi tenuissent: neque CXXVIII annos, neque XCVIII statuere po- iuisset, sed ad summum LXX, et ne hos quidem. Deinde si Scytharum imperium illis CXXVIII annis, vel ut Graffius voluit XCVIII, includi voluisset, non tam raρεεᷣ ³ασωοων dicendum erat, quam υσνν mτσ νναα. Toxoy, sicut I, 106 dictum est(Krat. Baolleudα regœερα. EreM υσν oo oi Tæ. Ipxov). Nedue vero etiam Justinus corrigendus erat et cum Herodoto perperam emendato conciliandus. Justinum enim vel Trogum Pompejum constat in rebus Assyriacis et Medicis Ctesiae auctoritatem secutum esse, non Herodoti. Atqui Ctesias Medici regni aetatem ad CCCXVII fere annorum ¹) spatium produxit(876-559): cum quo satis convenit annorum CCCL numerus apud Justinum.
Non dissimisis est summa ejus rationis quam Falckenarius ²) proposuit, etsi longe aliam et emendandi et conciliandi viam inivit. Nam licet et ipsi Medica superioris Asiae domi- natio in tres tantum reges, excluso Dejoce, cadere posse videatur, recte tamen verborum roορε½ε οy vim et usum intellexit, neque includi Scytharum imperium, sed excludi omnino ab summa CXXVIII annorum debere, grammaticis rationibus comprobavit. Quum vero trium regum anni summam efficiant XCVII annorum, non CXXVIII: i ipse quoque ab emen- datione temperare sibi non potuit, atque sic omnem difficultatem expedire conatus est, ut Astyagis annos ́ντσνε☛ αα αανρκννα corrigeret in 8 εᷣα. rp.(G mutata in G), ut summa inde existeret centum annorum et unius. Deinde Scytharum duodetriginta annos excludendos quidem a Medorum CXXVIII annis putavit, sed ita secludendos ut ab ipsa detrahantur annorum summa, ita ut Medorum imperium non centum et duodetriginta, sed centum annos contineret. Qui centum anni non regni Medorum, sed dominationis rißg doo-⸗AXvos οrαααοσι Acins ut cum illis CI plane congruerent, unum ab XXII annis Phraortis detraxit, et secundo regni anno Persas reliquasque superioris Asiae gentes, exceptis Assyriis, subegisse Phraortem existimat. Tali igitur modo centenarium imperium constituit:
Phraortes imperium tenuit Asiae superioris 21 annos
Cyaxares regnabit........ 40—
Astyages—-.. 39—
7 4 100—.
IHuic igitur tota sententia ap. Her. I. c. vim paene hypotheticam habere videtur atque ita fere intelligenda esse: Medi per CXXVIII annos principatum tenuissent, nisi Scythae inter- venissent sibique per annos duodetriginta principatum vindicassent. Igitur hos annos si detraxeris, penes Medos imperium fuit centum annis. Sic CXXVIII anni eidem pariter ut Graffio Medicam simul et Scythicam dominationem complecti videntur(100+ 28).
¹) accuratius id constitui nequft. nam Astyagis anni quot ſuerint, non indicavit Ctesias. Reliquis
regibus summam tribuit annorum ducentorum et septuaginta duorum: quibus si triginta quinque Astyagis annos, ex Herodoto depromptôs, addideris, summam annorum CCCXVII nanciscemur.
2) in adnotat. ad Her. I, 130 edit. Wesseling., apud Schwgh. T. V, p. 138 sq.


