Druckschrift 
2 (1843) {Sive De vetere Medorum regno
Entstehung
Einzelbild herunterladen

54

occurrit ap. Her. I, 130: Mädou è Sre*rx IIégoνσασιν zayreg rig d Aro oraνμαοι Aoins en drea puixopra ald dαυνν⁵ ον duνν dLοντιια πμιυαν 3ον οd æν‿α oxνov. Hie locus dici non potest quantum negotii facessiverit omnibus qui has in res operam suam conferrent. Nam quum singulorum regum anni computati summam efficiant centum annorum et quinquaginta, hoc autem loco Medorum imperium centum quinquaginta sex, vel ut alii volunt, centum et duodetriginta annos durasse narretur: sequi videbatur Herodotum sibi ipsum parum constitisse. Itaque alii aliis rationibus locum et corrigere et explicare conati sunt, ut justa temporum ratio constitueretur. Et Graffius 1) quidem rem ita conatus est expedire ut ex annis illis quos Herodotus dicit rea rpusovra old duατ⁸νν duονν deovra, regnum Dejocis, et multo magis quod liberae reip. tempus ante Dejocem fuit, excludendum statueret. Nam primum ait sermonem esse de regno Medorum i. e. dominatione regia, quia illud quod est dotavreg referri non possit ad anarchiam ante Dejocem; deinde de imperio Asiae supra Halun, quod non Dejoces, sed Phraortes primus exercuerit. Quapropter id quod est εεᷣ 6ον oi Tær‿α oxov, non sic explicandum esse ut vertaturdemptis iis annis quibus penes Scythas fuerat imperium, sed ita ut duodetriginta annos quibus Scythae dominabantur, illis centum et quodetriginta annis inclusos et adnumeratos existimes(aus- genommen die Zeit, oder zusammen, in Verbindung mit der Zeit, da die Sk. herrschten¹ ²). Quum autem trium reliquorum regum anni, Scytharum simul imperio adnumerato, compu- tati summam efficiant annorum nonaginta septem, non centum et duodetriginta: huic ille difficultati ita mederi conatur, ut illud quod est roueovra, spurium et additicium judicet: quo deleto, annos nonaginta octo(eααισο dρν⏑ εοQ᷑☛Q⁵⁴σα) restare, qui cum illis nonaginta septem satis congruant. His, inquit, si Dejocis annos quinquaginta tres adnumeraveris, summa existet annorum CL vel CII, id quod convenit cum Justino I, 6:regnaverunt (Medi) annos CCCIL, ubi duae C videntur redundare; quibus CL annis si decem fere annos addideris quibus ante Dejocem liberi Medi vixerunt, sequitur ut per annos CLXI Medorum civitas, non imperium Asiaticum, duraverit.

Adversus haec plura sunt quae moneantur. Nam primum, qui Medicam Asiae domi- nationem nonaginta et octo annis circumscribi censet, qua tandem ratione probabit, eam ab illo anno quo primo Phraortes ad regnum pervenerit, initium duxisse? Primo certe anno Asiam ille non subegit, sed gradatim et pedetentim procedebat(æuœreor gépero riy Aolnv, drr dor a, Ano 10 28og), et per totum regni tempus videtur occupatus in ea re fuisse. Neque vero totam Asiam supra Halyn domuit; id enim Cyaxari demum contigit (Her. I, 103: o5r&ε, ν νννλμeες ανμο dνο Agimv νσσπ οσνκ⁵σας(wνι). Quamo- quam et hoc urgendum non est; nam stabat illo tempore regnum Assyrio-Babylonicum ingens

¹) Geschichte des Orients. Mainz 1829. p. 151 flf. 1 ²) Hoc si ita statuis, voces αeοεε νοσον idem significant quod οέςσ, Avev et illud quod est

ap. Soph. Antig. v. 4. Arep, abgesehen von.