Druckschrift 
2 (1843) {Sive De vetere Medorum regno
Entstehung
Einzelbild herunterladen

cadere videri, qui capta Babylone Cyro filiam et Mediam dotis loco dederit, quum filium nullum reliquisset: hinc apparere, fuisse et ipsum aetate provectiori. Quod equidem non video. Darius enim sexaginta duos annos natus fuisse perhibetur non eo tempore quo Babylon capta sit(anno 538), sed quum regnum susciperet, Belsazari succedens, id est anno 559. Neque vero Belsazar cum extremo rege Nabonnedo confundi debet. Nam alter filius erat Nebucadnezaris(Dan. 5, 11), alter ad regiam familiam nullo modo pertinebat ¹). Tertium protulit illud quod Daniel a Dario pariter et Cyro magno honore habitus sit, id quod con- junctionem quandam utriusque regni indicare videretur. Hoc argumentum quam tenue sit, quisque videbit. Nec majori successu Cyaxarem unquam exstitisse demonstrare conatus est. Nam ex Eusebio chron. Arm. p. 58:cui(Nabonedocho) Cyrus Babylone capta Carmaniae principatum dedit; Darius rex de regione depulit aliquantulum, nihil plane efficitur quod illius opinioni faveat. Darius enim non alius esse videtur nisi Hystaspis ille filius, qui, Babylone iterum capta, Nabonnedum in exilium misisse videtur ideo quod novis rebus studuisset 2). Quem autem ex Abydeno(ap. Euseb. praep. evang. IX, 41) locum attulit: ob(roëũ IIég*ον) deανατιιισ Ʒeρσσα Muidng, z AGσmρQιGν ενιμιαμινι, is tanta laborat ob- scuritate ut vix inde certi quidquam concludi posse videatur. Ad Aeschyl. vero Pers. v. 764 sqgq.

Müdos Jâg d rroe eG» 0ρασσον:

AANXO nelvon α 0d' roy wvoe,

géves T, ατo Sdy arοα,meισςιꝓοy:

Tpiros dnr' αros Kögos, eν˙⁸‿ααένιμιαν dνν*ςσ minime debebat provocare. Nam sialius ille Cyaxares Xenophonteus est, quomodo lan- dibus iis quae versu 766.(ꝓosves Tο αάντον Suυμνον αzoœνe.) continentur, is potest celebrari, duem Häverniccius haud sane bonae frugis esse voluit?

Ceterum negari nequit, apud veteres Josephum, eodem errore deceptum, idem cen- suisse. Hic enim Belsazarem statuit ultimum Chaldaeis regem fuisse, Babylonemque captam a Cyro et Dario, Astyagis filio ³3), perhibet. Ingens autem confusio est apud Syncellum), qui ultimum regem Nabonadium scripserit appellatum esse Darium Astyagem, Assueri filium, quin etiam Artaxerxem(Ahasverum) et Astyagem, et Darium, et Assuerum, eundemque et Medorum et Chaldaeorum exstitisse regem et Cyri avum!

Astyagem igitur extremum regem fuisse ponimus, quo regnante Medorum imperium a Persis sublatum sit. Hoc regnum quamdiu steterit anquirentibus, locus ille notissimus

¹) cf. Beros. I. c.; Megasth. ap. Euseb. Arm. p. 60: Labosoracus Nabonedochum in regni solium evehi jussit, ad quem nullo modo pertinebat.

²) cf. v. Lengerke, das Buch Daniel. Königsb. 1835. p. 217.) Antt. X, 11, 2. 4.

) p. 431. 438 sd.: Naßévvndos, 6 reevros Baœlmνοες Midον Aorräns raα αυνmα 2276. ueyos, 5 εds èad Aageros Acmonipou- rour EoS eeeuxSn. 5 abrds Aprabebis Eer ero a Aϑμrvre aulα Aageios Aodαovügor d Naßorvndos. 5 νεν⁵(ς α⁴ασασισαο ν qKúpov, Aapetos, Aoounpos ò aal Aorvs.