Druckschrift 
2 (1843) {Sive De vetere Medorum regno
Entstehung
Einzelbild herunterladen

52

se statuerent; quum praesertim Xenophon ipse ab Herodoto Ctesiaque revera dissensisse non videatur, modo comparaveris Anab. III, 4, 8. Seduxit illos Darius ille Medus, Chaldaeorum rex, apud Danielem, quem nisi Cyaxari Xenophonteo respondere non posse censuerunt. Hi quam perverse statuerint ut intelligatur, Berosi verba, quae huc pertinent, transscribemus. Is enim, postquam Nabuchodonosori res persecutus est, ita narrare pergit (ap. Jos. c. Ap. I, 20): vüs Baœας πςσαος εᷣꝓρεέυνεο vids uo Eöei⁵αμηςσ⁴dοsos o, ros rroo τς τν ꝙτπρασνμἀντον dν⁴[μμια εlν ανεναmιο,&iιobbeunSels dο τον τνν dαdeνν†ράνεe᷑w⁊ki08 mπυο˙ Nrguj do6pou dnpeSn, Gaonesoae dern duo erd d drcdeEdεενο τνey 6 Nnpur., eBaoœlνevoe r εαασααραα. roðsrou vids Aαßονοσσππσοο(O æνieve εy rus Baαοꝶαιας warg dv upa bvwe:&riobaerSels ds drd Ptoy drerueruto n. drπτολσοιων νε οε- rov, œσꝓme⁵˙Sves 00&ει8ονᷣ̈ᷣςανσννε αἀάννπιυ, πτν Baαανα̈ O xsεε εακ Naßovd Tep! r6ν εν Baßyog, durs e is rng erαανσνσασαεοςoD εοσνπς.ασιαꝙκαιμα αυσνσσο εφꝙτ Lrντασ˙deæντ εα, poekehnAvSe Kügos dgunoey ent üg Baide x.*. A. Cum his egregie convenit Abydenus et Megasthenes ap. Euseb. praep. evang. IX, 41. et ejusd. Chron. Arm. p. 55 sqd. Neec minus consentit Canon Ptolemaei, qui post Nabuchodonosorum reges recenset hos: INAXoαοε˙ανον ab anno 561 ad a. 559, Nnouοαυ‿ᷣναααν usque ad ann. 555, Naßovddtov ad ann. 538. Laborosoarchadus omissus est, quippe qui annum non completum regnasset. Cum eisdem facit IHerodotus I, 188 sqd., nisi quod ultimum regem Labynetum Nitocridis(ex Nebucadnezare) filium appellavit, minus recte duntaxat: nam Labynetus (Nabonadius) ex regia familia oriundus non erat. Jam vero apud Daniel. c. 5. excepisse narratur Nebucadnezarem filius Belsazar; hic vicissim noctu interemptus dicitur, regnumque

suscepisse Darius Medus(Dan. 5, 31: vnhd bp N-n wyn)- Quae quidem verba ple- rique ad captam a Cyro Babylonem retulerunt, Pariidue Medi nomine significari Cyaxarem

Xenophonteum arbitrati sunt. At vero Babylonis expugnatae nullam, ne levissimam quidem mentionem facit propheta. Verum si recta Danielem tradidisse de Babyloniis ponimus, res aliter certe expediri non potest nisi ita ut Belsazarem eundem fuisse statuamus atque Evil- merodachum. Nam uterque rex patri Nebucadnezari successisse narratur. Quod si ita est, Darius Medus a Neriglossaro diversus esse nequit. nam uterque traditur eum qui Nebu- cadnezari successisset, interemisse. Sed videamus, contraria sententia quibus defendatur argumentis. Ne longiores simus, unum redarguisse sufficiat Häverniccium 1). Is enim (p. 206 sqd.) Darium Medum et Cyaxarem Xenophonteum eosdem fuisse voluit, his usus argumentis: primum quod similibus uterque moribus fuit, pari ignavia, temeritateiracundia, mollitie, luxuria, ebrietate, libidine in mulieres, et quae sunt reliqua. At nonne in sex- centis aliis hoc idem reperitur? Et quae de moribus Evilmerodachi Berosus scribit(xo- πας τν πιυκνό εν ἀeν⁶μ⁵ι α ⁴ςενιι), haec nonne multo magis in Belsazarem Cdnve⸗ niunt? Deinde Darium ait sexaginta duos annos natum fuisse(Dan. 6, 1), idemque in Cyaxarem

1) Commentar über das Buch Daniel. Hamb. 1832.