51
populi vel reges cum victoribus stemmate copularentur arte efficto, quo genus a communi parente duci solebat 1). Quod ut fieret, tam victoris quam victi multum intererat. Nam ille vi factam occupationem justae quadam et legitimae successionis specie tollere studebat, sperans ita fore ut subditas nationes facilius in officio contineret. Ob eam causam Cyrum accepimus Astyagem parentis, Amytin vel matris vel uxoris loco habuisse ²). Hac usus arte, Bactros protinus ad deditionem compulit. Victi autem amissae libertatis ignominiam aequiore animo sibi ferre videbantur, si victorem vetere suorum regum stirpe satum cogi- tabant. Scilicet regia stirps non exstincta, sed continuata videbatur. Medos haec habuisse quasi solatia servitutis, quis est qui veri dissimile putet, quum praesertim Cyrus ipse Astyagis se quasi nepotem quendam haberi praedicarique vellet? Cum his autem apte con- tuleris illud quod supra p. 28 ex Firdussii carmine retulimus, unde Persas cognoscimus, vana quadam superbia ductos, eversi sui regni dolorem eo minuisse quod Alexandrum, inepta sane fabula ficta, veterum suorum regum semine ortum faciebant.
Quae quum ita sint, equidem cum Bährio(ad Ctes. fragm. p. 86) consentiens, sic statuo, Cyrum, Achaemenidarum nobili genere, non regia Medorum stirpe natum, Persarum fuisse regulum, qui seditione mota supremum regem Medorum de regno depulerit Asiaeque superioris imperium transtulerit in Persas. Nam Cyaxares ille secundus Xenophonteus, de quo nihil habet Herodotus, nihil Ctesias, nihil Berosus, nescio an nunquam vixerit. Quippe Xenophon, Cyropaediam scribens, minime id agebat ut veram historiam perscriberet rerumque gestarum memoriam sedulo persequeretur. Sed publicarum potius in Graecia rerum pertaesus, maxime dominationis popularis, quae esset Athenis, confugiebat ad eam quam optimam somniabat esse civitatis formam. Itaque quum G(yri res et mores describeret, non regem qualis erat sed qualem optimum fingebat esse, proposuit ³). Insidebat enim in ejus animo species regis eximia quaedam, ejus videlicet qui perfectus esset et expletus omnibus suis numeris et partibus. Hujus imaginem expressit; non ita tamen ut e Cyro similitudi- nem duceret, sed hoc tantum uteretur in quo perfecti regis speciem, animo conceptam, repraesentaret; idque facere sic instituit ut simul praecepta educandi, militandi, reipublicae gerendae adjungeret. Ob eam causam mirari satis non possum quod plurimi viri docti Xe- nophonte abusi sunt ita ut everso regno Medorum alterum Cyaxarem Medis praefuis-
ohne den sie nichts ausgerichtet hätten. So will auch hier ein Volk lieber durch eigne List und Verrath an sich selbst gefallen sein, als dem unwiderstehlichen Andrang fremder Macht unterlegen haben.— In eandem ſere sententiam recte disputavit Gönnzs, d. Heldenb. v. Iran, I, p. CXLIX sq. 4
¹) Hujus rei plura attulimus exempla in diss. de reb. Ass. p. 25. 46.
²) Ctes. ap. Phot. p. 36. cf. supra p. 31..
3) Idem judicavit Cicero ad Quint. fratr. I, 1, 8: Cyrus ille a Xenophonte non ad historiae fidem scriptus, sed ad effigiem justi imperii:— nullum est praetermissum in iis(libris) officium
diligentis et moderati imperii. 8 7*


