— 0
e regiis Persarum membranis, quibus res veteres Assyriorum, Medorum, Persarum ordine quodam descriptae erant. Primam Medorum mentionem facit, narrans Arbacem cum Be- lesy junctum Assyriorum principatum sustulisse(Diod. II, 24 sqq.): in quibus quum alia, lum haec Herodoto repugnant quod urbem Echatanorum vetustissimo tempore conditam et a Semirami magnis operibus exornatam dicit(Diod. II, 13), atque eandem in urbem tradit Arbacem magnam vim auri et argenti ex dirutae Nini eineribus asportasse(Diod. II, 28):
quum Ierodotus illam a Dejoce conditam referat. Medos Assyriis aliquantum temporis paruisse, post in libertatem sese vindicasse, uterque consensu narrant. Pluribus autem saeculis ante quam in Assyriorum potestatem venissent, Medos Babylonem expugnasse cap- tamque per ducentos et viginti quatuor annos tenuisse, Berosus auctor est 1). Primos enim ait Babylonem tenuisse Chaldaeos, deinde Medos, quorum reges ponit octo numero; tum rursus Chaldaeos, tum Arabes, postremo Semiramin ²) et qui huic successerint Assyriorum reges. Post Arbacem, ut idem Ctesias refert ³), hi Medis imperarunt: Mandauces annos quinquaginta, triginta So sarmus, Artycas quinquaginta, Arbianes quos et viginti„ Artaeus quadraginta. Hoc regnante ingens bellum conflatum inter Medos et Cadusios. Parsondas enim Persa, a rege offensus, cum parte copiarum ad Cadusios profugit et pugna longe superior evasit. Rex deinde a Cadusiis electus, perpetuis Mediam incursionibus vexavit; vitaque decedens successorem diris imprecationibus obtestatus est, ne unquam inimicitias Medorum deponeret. Ex quo factum est ut Cadusii hostili semper in Medos animo essent, nec unquam iis parerent, donec Cyrus imperium in Persas transtulit 4). Artaeum excepit
gestarum ratie fundamentum divisionis fuit(cf. Ulrici I. c.). Etenim constat reges Persarum scribas(Tpalbuurτνs) circum se habuisse, qui quaecunque gesserat rex aut decreverat, sedulo perscriberent(ffer. VII, 100), perscriptaque in domibus regiis servarent(cf. Bähr. ad Her. VII, 60. Brisson. de reg. Pers. princ. I, 218 sd. II, 239). Hinc ortae illae ανκαφςναάσόρφνᷣo mꝑßαoꝓιλάeu (Diod. II, 22), quas inscite Blumius a membranis regiis(àε† εᷣαε 8⁵αηα.) discerni voluit sic ut alteras censeret esse carmina epica, alteras historiarum libros soluta oratione conscriptos. Nam dναρmσ ραρςα sunt ea quae literarum monumentis tradita sunt, ideoque annales, commentarii, quos ut apud Persas scribae regii, ita sacerdotes apud Chaldaeos conficiebant(cf. Joseph. c. Ap. I, 19: ⁊ιQꝓπτάαάνέ¶ αεαος A*αemερσηυννευνν): illos Ctesias, hos Berosus secutus est (Joseph. I. c.: 6 Bnοασασασνσσ ταςα eεmνανα ⁴αναην/mάαs drrαlœᷣαωοσι). Similiter apud Lacedaemonios araναιαοωτάμταιι dαem αd⸗ fuisse reſert Plutarchus adyv. Colot. p. 1156 F. Annales autem regii nominabantur 5† ˙Se&a, quia mos erat apud multos harbarorum ut literas
in pellibus inscriberent. Her. V, 88.
¹) vel potius ex Beroso refert Alexander Polyhistor ap. Euseb. dene ed Maj. et Zohrab. NMrediol. 1818. p. 18. Syncell. p. 147. Pind..
2) non tamen fabulosam illam, sed quae Atosae nomen habuit. 8 quae— imus in Exercitation. Herodd. spec. I, siye de reb. Assyr.(Marb. 1837) p. 46.
3) ap. Diod. II, 32—— 34.
4) Eandem de Personda narrationem, Lane als eKornatam, reperis ap. Nic. Dam. p. 18sqd. ed. Orell.


