31
Artynes regnavitque duos et viginti annos, hunc secutus est Astibaras. Sub hoc Parthi a Medis defecerunt et terram suam in Sacarum tradiderunt potestatem. Ea de causa bellum Medos inter et Sacas ortum; multa proelia commissa; tandem, multis utrimqne caesis, pax his inita conditionibus, ut Parthis ad officium revocatis, utrimque quae tenuissent antea, restituerentur et amicitia foedusque perpetuo maneret. Sacis imperavit ilio tempore Zarina, rerum bellicarum studiosa atque audacia et ad res gerendas industria prae ceteris insignis. Asti- bara per senectutem exstincto, regnum suscepit Aspadas, qui Astyages est a Graecis appellatus. Postquam is a Cyro bello superatus est, imperium ad Persas pervenit tali modo ¹). Astyages, sive, ut apud Ctesiam est, Astyigas, qui propinquitate nihil ad Cyrum pertinebat (nam Cyrus regia stirpe Medorum oriundus non erat, sed rex videtur aut satrapa Persarum fuisse, qui rebellione facta regnum Medorum evertit et summa rerum potitus est), quum a Cyro esset devictus, Echatanis ex illius conspectu fugit et in regiis palatiis occul- tatus est, occultantibus Amyti filia et hujus marito Spitama. De quibus ut ille tormentis quaesivit ubinam Astyigas esset, hic se ipse indicavit, ne filia cum genero torquerentur. Astyigas compedibus vinctus; non multo tamen post ab ipso Cyro solutus et patris loco habitus. Amytis initio honore matris affecta, deinde ab eodem uxor ducta. Spitamas autem, quia mentitus est in quaestione, necatur. Cyrus Bactris bellum infert; ancipiti Marte dimicatur. Bactri tamen, ut Astyigam illius patrem esse factum, Amytin matrem eandemque conjugem esse cognoverunt, se sua sponte Amyti Cyroque dediderunt. Idem cum Sacis bellavit cepitque Amorgen, qui rex eorum erat et maritus Sparethrae. Haec post captum maritum bellum continuat, ingentibus copiis et virornm et feminarum coactis; Cyrum superat; quum alios permultos, tum Parmisen, Amytis fratrem, et tres ejus filios vivos capit; quibus dimissis Amorges et ipse liberatnr. Deinde Cyrus cum Amorge socio contra Croesum profectus est. Sardes dolo captae. Anute quam urbs capta esset, Croesus somnio divino deceptus Cyro filium obsidis loco tradit: filius, quum fraudem machinatus esset, in conspectu patris interficitur. quod mater ubi vidit, de muro se praecipitat. Urbe expugnata, Croesus in templum Apollinis confugit et ter in templo vinctus, tertium nullo conspiciente solvitur; tum firmioribus catenis vinctus, tonitribus et fulminibus coelitus immissis, libe- ratur et aegre a Cyro dimittitur. Hic familiariter eo usus est et assignav it ei urbem Ba- renen. De Astyagis exitu et Cyri haec habet- Ctesias: Cyrus eunnchum quendam misit, qui Astyigam e Barcaniis(Parthis) duceret; nam cupiebat ipse pariter ut Amytis patrem videre. Astyigas autem ab eunucho in desertis locis relictus, misere fame ac siti obiit. Corpus mortui in desertis locis incolume permansit, quippe quod a leonibus custodiretur: post splendide sepultum est. De eunucho Amytis crudelissimas poenas sumsit. Postremo Cyrus adversus Derbices contendit. Hi collocatis in insidiis elephantibus, equites Cyri, fugant. Ipse Cyrus equo decidit et ab homine quodam Indo(Indi enim Derbicibus opem ferebant)
¹) Vid. Ctes. ap. Phot. p. 36. Bkk.


