Druckschrift 
2 (1843) {Sive De vetere Medorum regno
Entstehung
Einzelbild herunterladen

26

supremum obiit; heredem regni constituit Minotscherum, quem vita decedens hortatus est ut Sami consiliis uteretur. Sam auctor exstitit generis, quod rerum gestarum gloria reges ipsos obscuravit. Is enim filium genuit Zal ¹): quem propter religiones in solitudine montis Elburz exposuit, post suadente deo domum suam recepit. Zal autem sustulit ex conjuge Rudabeh clarissimum heroem Persarum, Rustum, cujus incredibilis fama permultis est fabulis a poetis et scriptoribus celebrata. Quod praedicari solet de iis qui magnam aliquando laudem divina sorte consecuturi videntur, ut etiam in utero matris quum sint, futuram magnitudinem quasi praenuntient, idem in hoc factum esse accepimus. Nam parturienti matri maximos creavit dolores ita, ut sectione uteri opus esset. Septem nutrices puero adhiberi; eaedem parum sufficientes reperiri. Totidem ovibus puer quotidie pascebatur. Minotscher decessit, quum annos regnasset centum viginti. Moriens et ipse admonuit filium Neuwder ut in Samo ejusque prole, optimis quippe regni praesidiis, spem omnem poneret. Sed filius oblitus ea quae pater admonuisset, prudentes ne consuluit quidem et stultitia sua rem publicam conturbavit. Afrasiab, rex Turaniorum, cum ingenti multitudine Oxum transgressus, in regnum invasit et rege Newder occiso, per duodecim annos Iraniis impe- ravit 2), donec Zal hostes dolo circumventos ejecit. Is hominem, nomine Zu, regia stirpe ortum, ad regiam potestatem evexit. Successit huic Keresãgpa, qui fuit ultimus Pisch- dadidarum ³)..

Nova deinceps dynastarum gens Keanidarum ad regnum pervenit, quorum primus erat Ke Kobad. Quum hic in monte Elburz occultus vitam degeret, Zal filium Rustum misit, qui eum ad regnum capessendum invitaret. Ad regiam dignitatem evectus, Zalo regnum administrandum permisit, Rustum autem copiis praefecit, quas adversus hostes duceret. Afrasiab enim Oxo superato rursus Iraniorum fines ingressus est. Rustum, fortissimus heros, cum ipso Afrasiab conflictatus, illos profligavit, pactioque facta ut Oxus utriusque regni finis permaneret. Rex bonus in pace decessit, quum annos regnasset centum viginti. Sue- cessit filius Ke Kaurus 4). Hic dissuadentibus amicis inſelicem expeditionem in provinciam Masenderan(Hyrcaniam) suscepit. Nam proelio conserto rex cum exercitu repentina caeci- tate perculsi sunt. Magna clades accepta; rex ipse captus in carcerem conjectus. Qua re nuntiata, Rustum ad regem liberandum proficiscitur, regem vinculis solvit, terram hostium in Persarum ditionem redigit. Paulo post Ke Kawus, quum regis externi, qui terrae Ha- maveran praeerat, flliam peteret, novis insidiis circumventus est. Nam quum ad festum invitatus venisset, per proditionem est captus. Hac usus perturbati regni opportunitate, Afrasiab iterum Oxum transit. Tum Rustum denuo afflictae patriae vindex exstitit. Profectus enim contra regem terrae Hamaveran, quem Aegypti et Mauretaniae reges adjuvabant, hos cepit omnes coegitque ut et regem vinctum dimitterent et ipsi in propulsandis Turaniis

1) Malc. p. 18 sd. Görr. p. 71 saq. ²) Görr. p. 141 saq. ³) Malc. p. 23 sg. Görr. p. 149 sad. ) de quo vid. Malc. p. 25 sq. Görr. p. 161 sqd.