Druckschrift 
2 (1843) {Sive De vetere Medorum regno
Entstehung
Einzelbild herunterladen

27

socii essent. Quorum copiis Afrasiab resistere non ausus est. Eodem regnante Ke Kawus, res accidit quae diuturnorum inter Iranios Turaniosque bellorum origo facta est. Nam pulchra regis uxor, nomine Sudabeh, incesto amore perculsa, privignum Sijawesch ad flagitium pellicere conata est, et quum repulsam tulisset, innocentem flium apud patrem falso accusavit 1). Atque ille, veritus ne insidiis novercae aliquando opprimeretur, ad Turanios transfugit. Ibi a rege Afrasiab hospitaliter exceptus, ipsius regis filiam uxorem duxit, ex qua puerum Ke Khosro suscepit. Sed mox a socero petitus foedissime per insi- dias interemptus est. Qua re cognita, Ke Kawus bellum paravit, fllii caedem vindicaturus. Rustum victoriam de Turaniis reportavit et regem Afrasiab expulit regno sic ut septem annos penes ipsum summa rerum esset. Ke Kawus regnum tradidit nepoti Ke Khosro. Bellum cum Turaniis, quod in ulciscendo semper versabatur, renovatum. Afrasiab victus, et quum paulo post bellum iteraret, captus est et eodem supplicio affectus quo ipse quon- dam affecerat innocentem Sijawesch, cujus ulciscendi causa diuturnum bellum erat susceptum. Non multo post rex, humanae memor insolentiae, reliquam vitam in solitudine, Deo soli deditus, transigere in animum induxit, et quum in deserta loca se recepisset, subito evanuit, ad deos sublatus ²). Vixerat annos nonaginta, sexaginta regnarat. Successit Loh- rasp, homo regio genere prognatus. Hunc scriptor quidam Muhammedanus tradit imperasse Bukt-I-nassero, praefecto Irak(Babyloniae), ut imperii fines ad occidentem proferret. Exercitus Hierosolyma missus; rex, datis obsidibus, tributum se quotannis missurum esse pollicetur. Sed copiis Persarum abductis, Judaei seditione mota regem suum, tanquam turpis pactionis auctorem, capitis damnant. Tum Bukt-IL'nasser ipse profectus, Hierosolyma cepit ac diruit, homines aut interfecit aut captos secum abduxit. Lohrasp filium habuit Gustasp sive Zendico sermone Vistägpa. Filius, offensus a patre, fugit in terram Rum i. e. terras occidentales, ubi varia fortuna usus ³) filiam regiam, RKuthajun, amore juvenis peregrini captam, in matrimonium duxit. Inde in Persiam cum exercitu contendit et a Persarum copiis obviam factis rex declaratur. Pater, postquam. centum viginti annos regnavit, imperium filio tradidit et in solitudinem se recepit. Regis Vistàgpa imperium magnam eo consecutum est famam quod illo tempore Zoroaster antiqua sacra instauravit et regem ipsum editis miraculis eo compulit ut novam religionem acerrime defenderet et per totum regnum propagaret. Decreta Zoroastris duodecies mille membranis inscripta rex in eo antro jussit asservari quod erat in rupibus Persepolitanis excisum. E novatis sacris bellum est ortum cum Ardjasp, rege Turaniorum: qui proelio victus in terram suam refugit. Regis filius erat Espendiar, columen imperii maximarumque rerum gestarum gloria conspicuus, qui Bactris erat praepositus. Is maligne apud patrem accusatus, in vincula conjectus est. Ea re cognita, rex Turaniorum infestam incursionem iterat, Bactra capit diripitque, senem

¹) Malc. p. 29 sd. Cörres II, p. 1 sqd. 2) Malc. p. 43. Görr. II, p. 233 245.

3) Görres l. c. p. 248 sqq. 4 4