25
Is quum multa bene atque utiliter invenit, tum populum in kribus quatuor divisit“ quarum prima constabat hominfbus dqui totos se rebus divinis traderent; altera tis qui vectigalia publica in tabulas referrent, tertia erät ebrum dui rei militari operam navarent, quarta agricolarum et opificum. riem annum solarem instituit et' primum quemque diem, quando sol in signum arietis pervenisset, solennihus festis celebrari jussit. Erat primo bonus et felix; post autem, quum cCircumflueret omnibus copiis atque in omnium rerum abundantia viveret, elatus est supra modum et deum se praedicari völuit, edictum promulgans ut Persao statuas régis, tanquam Dei, honore divino colerent. Haec impietäs ei multorum causa malorum exstitit. Nam quum septingentos annos regnasset, Zohdt in Persiam invasit et illum regno spoliatum ad extremos orbis fines persecutus est, donec fugientem prehendit et omnibus affectum ignominiis serra dissecuit 1). Zohdkum tradunt natione Arabem ²) fuisse, et tyrannum exstitisse sanguinolentum, qui omnia divina humanaque jura permisceret ³). Ex humeris ejus binos enatos esse dracones, quorum fames nisi cerebro humano expleri non posset; quotidie binos homines mactatos, quibus illi exsaturarentur. Tandem Kawah quendam fabrum ferrarium, eujus filii in eo essent ut caederentur, ira excitatum seditionem movisse et patriam in libertatem vindicasse. Erat enim quidam Feridun, rege Dschemschid oriundus, qui antéea mirabili fortuna Zohdkum effugit et in monte Elburz occultum se tenebat. Is tunc arcessitus a fabro quum e monte descendisset, Persas contra tyrannum duxit. Hi sub vexillos semicinctii fabrilis, quod justam esse seditionem admonebat, acerrime dimicabant. Zohk, multis cladibus acceptis, ab ipso Feridund clava prostratus et in abdita spelunca montis Demavend catenis vinctus est, postquam mille annos tyrannidem exer- cuit 4). Ita Feridun resnum avitum recuperavit. Hic fllios habuit tres: Salem, Tur, Irets. inter quos orbem terrarum divisits): primo obtigit Rum et Chawer, id est terrae occiden- tales cum Africa et Mauretania; alteri Turan et Sina; Trania autem tertio et eidem mi- nimo. Sed duo fratres natu- majores, indignantes Iraniam, quae terra esset ex omnibus praestantissima, sibi non datam, fratrem tertium opprimere decreverunt. Primum ad Daa trem mittunt, de injuria conquerentes, petuntque- ut ea quae instituerit mutet; sin minus, armis se usuros minantur. Qua re cognita, Irets regno se abdicare quam dissidiam moövere mavult. laque litem compositurus ad fratres proficiscitur, literas a patre ferens, qnibus ille filios ad pacem servandam hortabatur. Sed tanta erat illorum saevitia ut fratrem innocentem trucidarent trucidatique caput conditum ad patrem mitterent. Tum pater sub- latis ad coslum manibus, ut exoriretur aliquis tanti facinöris ultor, precatus esse dicitur. Neque senex voti non damndtus est. Nam Minotscher, caesi genere natus, quum adolevisset, Toena ab interſectorihis ezvit 9„Femdun, Ma dlen regnavit annos Hüir ceitoa⸗ diem
1)* haec fabula nova et commenticia est et prorsus abhorret ab iis quae libris Zendicis tradita accepimus. 2) in libris Zendicis Tazlan i. e. barbarus fuisse memoratur. 3) cf. Görres I, p. 20. 4) Malc. p. 13. Görr. p. 36 sqd. 5) Malc. p. 15. Goörr. p. 46 saq. 6) Görres p. 55 sad. 4


