20
His ita disputatis, vestigia Ariorum ab Imao descendentium persequamur, et quas deinceps occupaverint provincias, perscrutemur. Quod fieri sane non posset, nisi libri Vendidad ea parte quam supra transscripsimus, itineris spatia essent descripta. Et primum quidem possederunt(ughdha, hoc est Sogdianam. Deinde Märu, hoc est Margianam, fer- tilem provinciam in deserto positäm, Margo fluvio irrigatam, de qua Plinius egit hist. nat., VI, 16, et Strabo XI, 10. Cum Zendico nomine egregie convenit id quod est hodie, Marw, Meru; Marudjalt, quam permeat flumen Murghab. Nomen ipsum, quod significat, ut Bur- noufus monet, desertam terram, aquis carentem(le désert dépourvu d'eau), Indicam prae se fert originem. id quod vel ipsum Indicarum Zendicarumque gentium affinitatem aperte declarat 1). Tertiam occupaverunt provinciam Bakhdhi, quae videtur esse Bactriana, Quam- quam hoc negat gravissimus auctor Burnouf(l. c. p. CIX sqq.), qui Baädghis vel Bahliam (quo nomine Parthia apud Mosem Chorenensem significatur) intelligi mavult: Bactra enim Persica lingua dici Bakhter, atque eadem videri quae Apachtariam apud Mos. Chor., quod nomen profectum videatur a Zendica voce apäkhtara i. e. septentrionali, ita ut Bactra significent urbem septentrionalem. Quod si ita sit, sequi ut Bactrorum mentio in libris Zendicis, quot quidem servati sint, nulla facta sit; ex quo tamen nequaquam illud effici ut Bactra nulla sint, sed illud potius ut aliud nomen habuerint. Sed aliter tamen statuit Lassenus(Altpers. Keilinschr. p. 106), qui Balchdhi hoc nostrum idem esse censet atque Baletris' i. e. Bactrorum urbem, quae in inscriptione Persepolitana reperiatur. Quar- tam tenuerunt Niçaim, quae est in Hyrcaniae et Margianae confinibus, hodieque nominatur Nischapur, et a Strabone XI, 7, p. 427. Nnourα nomine commemoratur. Quintam Haroxgu. quae est hodie provincia Herat, vetus Ariorum sive Ageicv apud Herodotum, quos supra bene distinguendos esse monuimus ab„Ap(ς i. e. Ariis universis. lidem in inscriptione Persepolitana memorantur nomine aryawa, qui est nominativus pluralis vocis arayn sive aryu- cf. Lassen. L. c. Terra ipsorum, de qua Plinius egit VI, 25, nomen accepit ab Ario fluvio, qui hodie nominatur Heri-rud. Nomen ipsum respondet Indicae voci Sarayu, quae signi- ficat aquam; est autem prorsus alienum a syllaba âr quae est in arya sive airya, necminus abhorret ab Ariana terra Sträboniana ²), quae rursus disjungenda videtur ab Airjana Véedjo ³). Sextam ceperunt VTaékeretu,„cui Ahriman malum Pairikae i. e. divae peperit.“ Hanc terram ingeniose Lassenus 4) Paricaniorum esse suspicatur, de quibus egerit Herodotus III, 92. 94; quumque nomen a pairika proficisci videatur, populum ille significari putat, qui divarum cultui deditus esset. Paricanios autem, quum ab Herodoto inter Gedrosicam
manique, mais actuellement séparée d'elle, race quil's personnifiaient dans un- Mindividu,
apellé d'un nom dont ils ignoraient sans doute le sens, ¹) Burn. Yacna p. CIV.
2²) Lassen Altpers. Keilinschr. p. 105.
³) Lassen, zur Gesch. der Griech. u. Indo-Skyth. Könige. Bonu 1838. p. 131. 4) Altpers. Keilinschriften, p. 66.


