Druckschrift 
2 (1843) {Sive De vetere Medorum regno
Entstehung
Einzelbild herunterladen

19

ejectique Dasyu(latrones) nominantur, sive lingua loquuntur Mlekas(barbarorum), sive Aryas(Ariorum ¹). Quos si ejectos esse legis, revera nihil aliud significatum puta, nisi illud, accidisse quondam ut quae unius ante gentis nationes fuissent, segregarentur sedi- busque communibus relictis diversas in partes excederent. Et Indi quidem ad meridiem versus profecti, terras quae sunt ultra sacrum amnem Sarawatt i. e. Indum, occupaverunt, ele- menta adorationis ignium et notitiae siderum ex terra quae dicitur legis antiquae secum asportantes. Alii orientem versus migrarunt. Sacae ad septentrionem et occidentem. Arii ad occidentem vel eas potius occidentis partes quae vergunt ad austrum. Hae gentes, post- quam sedes suas occuparunt, principem se quaeque populum judicari volebant, reliquas statuebant extrusas 2). Similis exstat apud Persas de populorum originibus fama, quae cum Indorum narratione apte conferatur. Quemadmodum enim Indi praeter se duodecim gentes Brahmae membris ortas esse tradunt, ita apud Persas in libro Bundehesch(p. 86 sq. Kleuk.) uno pari hominum quindecim stirpes natas esse docetur, a quibus universum genus humanum originem traxerit. Ex his natasse novem per Zaré Ferakh-Kand i. e. per mare Indicum et in iis terrae partibus quae sunt extra Asiam, consedisse: sex restitisse in terra Khunnerets (Asia) et eam quoquoversus tenuisse.

Ad probandam vero communem Indorum et Ariorum originem pertinet etiam Dlad quod Eugenii Burnouf sagacitas indagavit in libro Yacna ³). Ibi enim locus habetur quem vir ille doctus vertit ita:j'invoque je célèbre les redoutables, les puissants Ferouers des hommes purs, les Ferouers des hommes de T'ancien loi, les Ferouers des hommes nouveaux. Distinguuntur hoc loco veteris legis homines ab hominibus nowis, qui Zendico sermone di- cuntur nabänazdista(i. e. nova progenies). Quae vox autem hoc loco nominis adjectivi vim habet, eadem in sansocrito libro Rigveda(apud Colebrook. Asiat. research. VIII, 384 ed. Calc.) Nübhäneditcha sonat, quod est nomen proprium. nam filius illius Menu, legislatoris Indici, sic appellabatur, quem Indi patria hereditate privatum esse tradunt. Atqui novi homines sunt Arii, Bactrianam et reliquas provincias incolentes. Sequitur hos, Brahmanorum ex opinione, qui libros sacros conficiebant, nomen suum debere fllio legislatoris Menu, patriis bonis excluso. Ex quibus illud effici vult Burnoufus, Brahmanis fuisse recordationem quandam alius generis hominum, quod etsi iisdem atque se majoribus oriundum esset, revera tamen esset a'se separatum; id genus hominum ab illis ad unius hominis speciem et simili- tudinem esse nein oriatumis erjas nomen quid Zendico sermone valeret, lipsos dubie latuisse 4⸗), 12 4

¹) ex quo duplex inlud efficitur, primum Arios in eorum fuisse numero qui ejicerentur, deinde Indos linguam Ariorum, quippe quae barbarorum esset opposita, cum sua cognatam existimasse.

²) cf. Rhode, Alter und Werth etc. p. 67..

3) N XXXIX, p. 568 sqq.

4) Yacna p. 568 sq.: les Brahmanes avhient connaissance, soit par eux-meêmes, soit par une tradition ancienne, d'une autre race d'hommes ayant des rapports d'origine avec la famille brah-