Druckschrift 
2 (1843) {Sive De vetere Medorum regno
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18

erat mons Ariorum, una cum populo pristinam sedem reliquit et occidentem versus migravit ¹). Etenim propter religionem factum esse videtur ut nomen Albordj sive Elburs pluribus montibus in Media tribueretur, veluti prope Teheran et Hamadan montibus Demavend et Elvend ²).

Quandoquidem Arios constat Indici Caucasi juga tenuisse, non mirum tibi videbitur, si cum Indis eos communem originem, communes sedes, communia sacra quondam habuisse cognoveris. Quid enim? Indos ab illis prorsus alienos fuisse existimemus? qui et eodem nomine utebantur Ariorum vel potius Arga(Airy) ³), et terram suam nominabant Arya- partam aut Brahma-Vartam 4). In religione constat Indos a Medis et Persis postea longe discessisse: nihilo tamen minus sacris Indorum libris, quibus Fedarum nomen est, tanta intercedit cum Zendicis similitudo), ut vel ea de causa communem fuisse sacrorum originem suspiceris. Quid autem de linguis dicam, Sanscrita et Zendica? quarum de mutua propin- quitate hodie inter omnes ita convenit, ut altera non ab altera nata existimetur, sed ambo quasi sorores quaedam esse statuantur 6). Quid de scripturis utriusque populi, tum cuneata tum ea quae dicitur Dewanagari, inter quas non minus cognatio quaedam intercedit)? Neque apud Indos omnis memoria interisse videtur aut sedium antiquissimarum s) aut tem- poris illius veterrimi, quo quum alii, tum Zendici populi communi secum essent vitae societate conjuncti. Siquidem haec habet Cod. legg. Manu(cap. X,§. 43 45):quum aliae gentes, tum Vavana, Qaka, Parada, Pahlava(in quibus et alios agnoscas et Scythas atque Iranios) Brahmà prognati sunt, ex ejus ore, brachio, crure, pede oriundi: sed neglectis ceremoniis sacris quum a vetere lege defecissent, ad infimam sortem hominum detrusi sunt,

¹) cf. Burn. 1. c. p. CLXXXV: Ce que les Ariens de la Bactriane ont appelléla Pauie montagne, ne peut ètre dans les anciens textes l'Elbourz médique. Cette dénomination ne doit avoir recu cette application particulière que depuis que le centre- de la puissance arienne a èté reporté vers l'occident.

) cf. Ritter Erdk. 1. c. p. 44. 46. Kleuker ad Jaas III, 16.

3) sic nomen scribit Lassen I. c. p. 105 et Burnouf Yacna p. 461, quo monente àrya significat excellentem, superiorem, ut Arii videantur, a reliquis quippe se distingnentes, sibi nomen dedissemeliores(les meilleurs, les braves).

4) Cod. legum Manu cap. X,§. 22:a mari orientali et, gecidentali, inter montes Himavad et Vindhian, porrigitur terra quam sapientes Aryavartam nominaverunt. Prorsus iisdem literarum notis terrae nomen scribitur in Zendicor. libror. volumine II(Jescht Mithra Card. 4), ubi Burnouf (Nacna p. LXII) voces eruit Airyo Chayanem, h. e. situs Ariae CApias Ségag apud Ptol. 6, 17).

5) cf. Rhode, üher Alter und Werth einiger morgenl. Urkunden etc. Bresl. 1817. p. 46 sqq., qui ad hanc rem probandam plura congessit exempla.

6) cf. Ritter Erdk. I. c. p. 83, qui quae Boppius et tBatusa hac de re decreverunt, in medium protulit.

7) ut auctor est Lassen 1. c. p. 60.

8) in frigidis et asperis regionibus montis Meru i. e. Caucasi Indici.