Druckschrift 
2 (1843) {Sive De vetere Medorum regno
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

ex Airjana iter direxit in Sogdianam, inde in Margianam, deinde in Bactriam, Nisaeam, in Ariam, Hyrcaniam et reliquas provincias quas supra deinceps enumeravimus. Has terras, quae sedecim numero sunt, vacuas omnes occupavit necdum ab ullis hominibus ante cultas. Quas dum Arii possidunt, rex ipse in terra quae Varena nominatur, loco illa decimo quarto memorata, consedit ibique regiam constituit. Idem accepta ab Oromasde lamina aurea, quippe qua terra diffinderetur, populum a feroci nomadum cultu ad agri colendi consuetu- dinem cultioremque vitam adigere conatus est, vias munivit, pontes fecit, oppida condidit, ignes rubentes accendit i. e. Oromasdis religionem propagavit(cf. Bundeh. p. 89). Jam novis sedibus Arii mirifice delectati videntur, ut qui tunc molliori sub coelo vitam degerent. Nam etsi nec illis regionibus hiems deerat, tamen ex malo optima quaeque nasce- bantur, et ineunte vere, quum imbres maximi decidissent et aestu solis nives essent lique- factae, laetius revirescere solebant quae per aestatem exaruerant. Accedebat quod felici regis Dschemschid imperio regebantur. Fuit haec aetas Poerioedekeschan ¹) i. e. hominum primae legis 2). Tunc aurei illa saeculi felicitas exorta est, cujus memoriam libri Zendici summis laudibus extulerunt ³). 1b

Jam illud exponendum est, unde terrarum migrasse olim Arios arbitremur, vel, quod idem est, ubinam Airjana-Véedjo, Ariorum patria, collocanda videatur. Ac primum velim probe distinguas Airjanam puram, asperam illam atque horridam regionem, ubi primum habitasse traduntur Arii, ab ea Ariana quam post iidem tenuerunt, Indo et Tigride, Hyrcano mari et Erythraeo terminatam, quam eandem Eratosthenes supra et Strabo commemorabant. A qua fuisse illam ad septentriones positam in jugis montium altioribus, perspicuum est. Erat enim illa regio frigida et propter frigus inhospitalis facta; hiems frigus effudit in aquam, terram, arbores; et cacumina montium et valles nivibus rigebant; per binos menses aestas, per denos hiems permanebat. Ubi autem montana ista loca quae- renda sint, Sogdiana terra, quae prima est ab Ariis egressis occupata, commonstrat. In ea videlicet Asiae parte quam hodie geographi propter locorum altitudinem et quia inde quasi centro quodam Asiae dorsa montium in diversas partes excurrunt, editam dictitant eandemque centralem, Ariorum incunabula fuisse videntur, circum ea fere edita montium perpetuis nivibus horridorum, ubi Jaxartes et Oxus 4) oriuntur. Quod hodie extra omnem dubitatio- nem positum esse judicandum est 5⁵).

1) Quorum fit mentio in libro Yacna, Ha I(Zendav. I, 84), Ha XXIV(Z. A. I, 112), Jescht Farvardin(Z. A. II, 269), Vendidad(T. A. II, 381). 1

2) Aetas enim hominum secundae legis incipit a Zoroastre, qui regnante Vistägpa antiquam legem instauravit et secundae legis auctor fuit.

3) Velut in libro VYacna Ha IX(I, 92 Kleuk.), et in libro Vendidad(II, 306 sq).

) Quorum alter Veh-rud appellatur, alter Arg-rud. cf. Bundeh. p. 78. 93. 94.

5) cf. Rhode l. c. p. 83 sdd. Is primus Anquetilum, qui a Caucaso Pontico volebat Arios descen- disse, victricibus argumentis redarguit. Contra quem quae Hölty disputavit(Dschemschid,